Hildeburg überträgt ihren Besitz zu Buggingen, Zitzingen, Laufen und Eggenen an Sanct Gallen und erhält den Besitz des Klosters zu Schliengen, Warmbach, Herthen, Honninghovum und Haslach zu Lehen.
Datierung: 820 06 27
Ausstellungsort: Grachingen
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod sapiencia Dei per Salamonem dixit: Redempcio anime propria divicie eius; redemptoris quoque verba dicentis: Date elimosynam et omnia munda sunt vobis Ideoque ego Hildiburgus his amonicionibus conpuncta simul et confisa dono donatum pro remedium anime mee et pii genitori mei et Hutoni in perpetuum esse volo Et hoc est, quod dono in pago Prisigauhinse et in villis noncupatis inprimis in Pukingas et in eadem marcha, tam terris, domibus desuper positis, campis, pratis, vineis, silvis, viis, aquis aquarumve decurisbus, hobas vestitas cum mancipiis ad aulam nostram vel curtem pertinentibus, ad Zezinghovum et in eadem marcha, ad Laufin et in eadem marcha, in Echinaim in locis noncupatis, mobilis et inmobilis, peculiare vero utriusque sexus, quidquid dici aut nominale potest una cum manu Waltherio trado ad monasterium quod est constructum in pago Alamannia in honore sancti Galloni ceterorumque sanctorum, ubi vir venerabilis Cozbertus abba preesse videtur; in ea videlicet racione, quamdiu vixero easdem res abeam annis singulis censum prosolvam ad festivitate sancti Martini solidum I. Et si redemere voluero cum libera I redemeam. Et beneficium vestrum accipiam .........n quidquid ibidem abetis in Sliingas, simul in Warminbah, simul in Hertun, simul in Honninghovum, simul in Hasalaho, sicut ibidem abetis et Walah quondam abuit. Si ego Hildiburgus ipsas res non redemeam, post discessum meum iam dictas res ad illum locum sanctum revertant et beneficius totus, exceptum Warminbah. Si Huto me supervixerit, illud abeat ad tempus vite tantum. Et si rector ipsius monasterii redempcionem recipere noluerit, potestatem abeam res prefatas ad me recipiendum et post meum discessum de conlaboracione easdem res......... ad ospitalium revertat et neminem ullam quam tempore in beneficium dantur. Et numquam nos aut quelibet heredum nostrorum occasio aut qualiscumque persona presentem tradicionem per nullius ingenii subtilitatem valeat corrumpere, sed perenni vigore stabilis debeat perdurare. Et ut cercior abeatur et nullis temporibus superventuris destruatur, si quis eam distrahere voluerit penam inscriptam in rebus publicis prosolvat, auri uncias III, argento pondus V coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, et nihilhominis presens cartula cum omnibus in ea continentibus usque in evum permaneat inconcussa cum stibulacione subnexa Actum Grachingas, villa publici Signum † Hildiburg. † Sig. † Waltherio, qui hanc epistolam fieri rogavit. sig. † Helihoni. sig. † Reghinario. sig. † Albrih. sig. † Hildibaldi. sig. † Nandoni. sig. † Hildibert. sig. † Gheirwig. sig. † Duodini. sig. † Reginbert. sig. † Hetino. sig. †. sig. † Radini. In Dei nomine Hratbertus conzlarius scripsi et subscripsi Notavi V kal. iuli anno VIII regnante domni Hludvici imperatoris, et sub Erchangario comite.