Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 249

Abt Cozbert verleiht an Pezzo den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Zuzwil, Wuppenau und Zuckenried gegen Zins.
Datierung: 820 04 16
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi enim favente clementia ego Cozbertus abbas congregationis sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Pezzo sue hereditatis iure paterne vel adquisitionis nobis tradidit in loco, qui dicitur Zoazinwilare et in Wabbinauwa et in Zuckinreod, quicquid nobis in istis tres marchis tradidit, convenit nos, sicut diximus, ut ei iterum per precariam represtaremus, quod ita et fecimus ea videlicet ratione, ut annis singulis inde nobis censum persolvat, id est dimidium solidum in quocumque potuerit pretio, similiter et cuncta eius procreatio. Si ipse redimere voluerit, cum V solidis redimat in quocumque potuerit pretio; si vero filii eius vel procreatio redimere voluerint, cum X solidis redimant in quocumque potuerint pretio, et illum censum nobis annis singulis persolvant ad ipsam curtam, que dicitur Henauwa, aut ad ipsud monasterium sancti Galli Actum presens precaria in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum ipsius Cozberti abbatis, qui hanc precariam fieri voluit. sig. Wanonis decani. sig. Engilbaldi praepositi. sig. Isanberti portarii. sig. Facconis. sig. Ratgarii consecretarii. sig. Fridurici presbiteri. sig. Engilberti presbiteri. Signa et ceterorum virorum: sig. Mahterati presbiteri. sig. Liutbranti. sig. Wolfdrigi. sig. Rihramni. sig. Cralohi. sig. Attonis. sig. Roadini advocati. sig. Reginbaldi. sig. Theotharti. sig. Cunzonis. sig. Otolohi. sig. Oatonis. sig. Rihberti. sig. Wolfcozi. sig. Abonis. sig. Reginfridi. sig. Adalramni. sig. Rihmari. Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi die lunis, XVI kal. mad regnante domno nostro Hludowico rege anno sexto, et sub Rihwino comite.