Alonius von Nüziders schenkt ein Feld in Schlins an Folquin.
Datierung: 820 03 28
Ausstellungsort: Nüziders
In Christi nomine dulcissime mihi atque amantisime et unica afeccione colende. Ego itaque Alonius de Nezudene dono tibi Folquino bono animo et bona voluntate campu in Escliene, modiale I ad Isola. Confinit presbiteri Sarones et parte Secundi Et si quis, quod fieri non credimus, si aliquis aliquando de nos vel de eredibus nostris, qui contra hanc cartam donacionis ire, temtare vel inrumpere voluerit solvat dubia terra cui commutavit et iudici aurum libera I Et donacio ista firma permaneat Aquiliani Arcaciani legis stipulatione subnexa, qui omnium cartarum adcommodat firmitatem Facta carta donacionis in vico Nezudene sub die quod fuit V kal. aprilis regnante domnum nostram Lodvigu rege, su presencia bonorum virorum testium, qui ab eo rogiti venerunt vel signa fecerunt Notavi die et regnum. Signum Alonii, qui hanc cartam donacionis fieri et firmare rogavit. Testes: Estradarius praepositus. Domnegus. Vala. Secundus. Orsecinus. Baldvaldus. Rugo. Ego itaque Andreas presbiter hanc cartam scripsi