Hatto und seine Gattin Oadalhilt übertragen ihren Besitz in Höchst (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 819 04 18
Ausstellungsort: Höchst(?)
Ego enim in Dei nomine Hatto et coniunx mea Oadalhilt pro animae nostrae remedio vel pro aeterna retributione tradimus atque transfundimus ad monasterium sancti Galli quicquid iure proprietatis visi sumus possidere in villa, quae dicitur Hohstedthe, terris, pratis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad prefatum tradimus monasterium; ea videlicet ratione, ut annis singulis tempus vitae nostrae inde censum persolvamus, id est trimissam I in quocumque pretio potuerimus. Quisquis enim nostrum alterum supervixerit, prefatas res habeat et cum eodem censu proserviat. Si vero nobis heres non fuerit, tunc post obitum amborum ad monasterium revertatur perpetualiter possidendum. Et si voluero et mihi conplacuerit, aditum in monasterium intrandi habeam, et hoc addens, ut ab ipso monasterio nutrimentum et solatium habeamus, in quibus indiguerimus causis. Et hoc volumus et maxime rogamus, ut nulli hominum in beneficium concedatur, nisi ipsis servis sancti Galli ibidem servientibus, nisi forsitan ego alicui in beneficium rogavero concedere Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris est, qui contra hanc traditionem venire voluerit aut eam inrumpere conaverit ad fiscum multa conponat, id est auri untias III, argenti pondera IIII coactus persolvat et nihilominus presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipsa villa, quae dicitur Hohstedthae publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Hattonis. sig. Hartleibi. sig. Roadbaldi. sig. Sigiharti. sig. Liuberati. sig. Roadfridi. sig. Nandgarii. sig. Engilharti. Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi die lunis, XIIII kal. madias regnante domno nostro Hludowico imperatore anno quinto, et sub Roachario comite.