Cundfred überträgt seinen ererbten Besitz zu Thüringen an Sanct Gallen.
Datierung: 818 06 01
Ausstellungsort: Thuningen
Ego igitur in Dei nomine Cundfred pro animae meae remedio et patri meo Sigifridi trado ad monasterium sancti Galli quicquid in hac presente die visus sum iure hereditatis possidere in villa, quae dicitur Teiningas, cum pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus vel inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad prefatum trado monasterium; ea videlicet ratione, ut annis singulis inde censum persolvam, id est XX modios de annona et I friskinga saiga valente et III iurnales arare et II pullos donare. Et si redemere voluerim, cum I solido redimam, similiter et legitimus meus heres, qui de meis generatur lumbis, faciat, id est prefatam rem ad se recipiat et cum eodem censu proserviat, et si redemere voluerit, cum I solido redimat. Post amborum namque obitum ad predictum revertatur monasterium perpetualiter possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut opposita persona, qui contra hanc traditionem venire voluerit ad fiscum multa conponat, id est auri untias II, argenti pondera III, et quod incoavit non obteneat sed presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipsa villa, quae dicitur Teininga publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Cundfridi. † Pantonis. † Puonis. sig. Helzolti. sig. Piccho. Sigiman. Weliman. Vulvini. Hetti. Hadalpoto. Hedino. Ego itaque Wolfcoz indignus levita rogatus scripsi et subscripsi Notavi die mercoris, kal. sept regnante domno nostro Hludowico imperatore anno V, et sub Tisone comite.