Petto überträgt seinen Besitz in der Mark Theuringen, mit Ausnahme einer Hufe zu Kelinga, an Sanct Gallen.
Datierung: ?
Unicuique enim perpetrandum est, quod divina vox ammonet dicens: Date et dabitur vobis Ideoque ego Petto, futurae retributionis non inmemor trado ad monasterium sancti Galli cum manu filii mei nomine Lotto quicquid in loco Thuringarimarcho nuncupato proprietatis visus sum habere, excepto hobam I in loco, qui dicitur Kelinga, situm et IIII mancipiis, cetera omnia ad predictum monasterium trado atque transfundo, id est domibus ceterisque aedificiis, silvis, campis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest ad iam dictum monasterium traditum ac delegatum esse volumus sub ea videlicet ratione, ut nos ipsas res ad nos recipiamus censumque annis singulis