Nidhart und seine Gattin Gundbirc übertragen ihren Besitz in Birkingen an Sanct Gallen.
Datierung: 814 05 28
Ausstellungsort: Birndorf
In Dei nomine Ego ille Nidhart seu et uxor mea Gundbirc recordavimus innumerabilia peccatorum nostrorum propterea donavimus ad cenubium sancti Galloni donum, quod in perpetuum esse donatum volumus pro remedium anime nostre vel pro eterna retribucione; hoc est in pago Alpagauia in loco nuncupante in villa, qui dicitur Birchinga, omnes res nostras quicquid ubicumque habere visi sumus Hoc quo diximus a die praesente de nostro iure ad cenubium sancti Galloni vel eius rectoribus tradidimus atque transfundimus et ipsas superius scriptas res censivimus annis singulis dinarios II et tres dies in opera et agnacio nostra in ipso cinso permaneant Si quis vero, quod futurum esse non credimus, se nus ipse aut ullus heredum vel proheredum nostrorum, qui contra hanc donacionem a nos factam venire presumpserit sociante fisco multa repeticionem conponat, id est auri libras II, argenti pondera V coactus exsolvat et duplum ad ipsam cenubium restituat et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeat Actum in villa, qui dicitur Biridorf, ante bonis hominibus, quorum hic signacula contenentur Signum Nidhart. sig. Gundbirc, uxor eius, qui hanc carta ista fieri et firmare rogaverunt. sig. Rihbret. † Hadabret. † Nidhbret. † Willibret. † Plidcoz. † Ruadker. † Kerfrid. † Leibolf. † Rihker. † Werinkys. Facta carta in mens. mai., V kal. iun in anno primo regnante domno nostro Hluduvico imperatore. Ego itaque Rihardus presbiter rogitus scripsi et subscripsi