Amalbert überträgt seinen Besitz zu Amriswil an Sanct Gallen.
Datierung: 812 06 14
Ausstellungsort: Amriswil
Cuncto namque Christiano populo assidua consideratione perpetrandum est, quod omnes aequaliter atque generaliter divina vox ammonet dicens: Date et dabitur vobis, et hoc quod additur: Date elymosinam et omnia mundantur vobis Ideoque ego Amalbertus istis divinis vocibus conpunctus atque ammonitus trado ad monasterium sancti Galli partiunculam meam, quam me contigit habere in villa, que dicitur Amalkereswilari, quicquid arabile est vel quod ad hoc mundari potest in ea videlicet ratione, ut singulis annis exinde Liutbrantus censum persolvat, id est unum solidum in quacumque pretio potuerit. Si vero cognatio eius, quae ad officium presbiteri vel diaconi pervenerit, ipsam rem habere voluerint, liceat eis habere et exinde singulis annis censum persolvere, hoc est duos solidos; si vero illa cognatio, quae ad ipsum officium presbiteri vel diaconi non pervenerit, sed penitus stirpatur atque eradicatur, tunc pleniter ad monasterium revertatur perpetualiter ad possidendum Si quis vero istam ipsam traditionem a me factam frangere aut corrumpere voluerit ad phiscum auri uncias IIII atque argenti pondera V coactus persolvat atque hoc quod inchoavit nullo ingenio perfiniat sed hec presens traditio stabilis ac firma permaneat cum stipulatione subnodata Actum in villa, quae dicitur Amalkereswilari publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum videlicet ipsi Amalberti, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Werinberti. sig. Adalberti. sig. Liutberti. sig. Roadberti. sig. Heimonis. sig. Hahihhonis. sig. Sickeri. sig. Immonis. sig. Liutkeri. sig. Hiltipoldi. sig. Helmerici. sig. Takaberti et Muninci. Regnante domno nostro serenissimo Karolo anno XLV, actumque est in XVIII kal. iul Ego itaque Gerbaldus rogatus scripsi et subscripsi Amen.