Blidsind, Ruadi(ni) und seine Gattin Swanahilt übertragen ihren Besitz zu Eschbach, Herthen und Eichen an Sanct Gallen.
Datierung: 807 (801) 08 24
Ausstellungsort: Krotzingen
In Christi nomine Ego itaque Blidsind, Ruadini et coniuxa mea Swanahilt pro Dei intuitum vel pro animas nostras remedio dono ad sancte Galloni, qui requiescit in corpore in pago Turgauge in monasterio sancte Galloni super fluvium Steinaha, vel ad illa sancta congregatione monachorum, que ibidem deservirae videntur, ubi venerabilis Werdo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse voluimus et prumptissima voluntate confirmo hoc rem in pago Brisagauge proprietatis meas in loco nuncupante in villas, qui dicitur in Ascabah, et in alias villas in Hertum et in Eihheim seu in ipsas marcas habere visi sumus; hoc est tam mansis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, perviis, domibus, edificiis cum adiunctis adiacentiis, aquis aquarumve decursibus, mancipiis, peculium utriusque sexus, maiorae vel minore, mobilibus et inmovilibus, omnia et ex omnibus totum et ad integrum in ea vero racione, ut annis singulos censum dare IIII dinarius ad ipsa loca sancta. Post obitum meum infantis mei aut heredis illorum ipsam rem habeant et censum solvant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsi aut aliquid de heredibus meis vel quiseulibet aut ulla opposita persona, qui contra hanc cartam traditionis infrangere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri uncias III et argendo pondera quinque coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed hec presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnexa Actum puplice in villa, qui vocatur Scrozzinca, qui hec signacula continentur Signum † Blidsind, Ruadini et coniuxa mea Svanihilt, qui ista carta tradicionis fieri rogavit et adfirmabunt. sig. Williheri vicario. sig. Ramingus. sig. Meginrat. sig. Hemhart. sig. Reginger. sig. Uto. sig. Hecho. sig. Rihbert. Notavi die ioves, nona kal. sept anno XXXVIII regnante domno nostro Caroli rege Francorum et Langobartorum et patricio Romanorum, sub Odalrico comite. Ego Erchanmarus presbiter rogitus et petitus scripsi et subscripsi