Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 192

Abt Werdo verleiht an Werdhilt den von ihr an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Raitnau gegen Zins.
Dating: 807 04 18
Place of Composition: Wasserburg

Christi disponente providentia Werdo abbas coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut res, quas nobis tradidit Werdhilt, id est quicquid habuit in Retinauvo, tam domibus et aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest ei per precariam represtari deberemus, quod ita et fecimus ea videlicet ratione, ut annis singulis censum inde persolvat, id est solidum I. Et si supervixerit illam Herifrit filia eius, illa habeat sub eodem censu, et filii eius, qui de Samfsole nati sunt, ipsi similiter in eundem censum habeant, et omnis inposterum procreatio eorum, id est qui de Samfsole progeniti sunt, usque in aevum sub denominato censu habeant Et si umquam deveniat, quod heres inde progenitus deficiat, tunc ad nos revertatur perpetim possidendum Signum Werdonis abbatis, qui hanc precariam fieri decrevit. sig. Haddonis, signa et aliorum testium: Ruadinc. Hiltibrant. Erfo. Sigiroh. Sigiram. Rihpold. Hadabrant. Theotinc. Frewilo. Liuttrod. Actum in Wazzarburg istis presentibus, qui supra denominati sunt Ego itaque Haddo rogatus scripsi et subscripsi die dominico, XIIII kal. mai regnante domno nostro Carolo anno XXXVIIII sub Ruadberto comite.