Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 190

Isanbard, Sohn des Grafen Warin, schenkt zur Beilegung der Klagen des Klosters gegen ihn seinen Besitz zu Ganterswil, Oetswil, Seeheim, Kirchen, Ratolvespuah und Liptingen an Sanct Gallen.
Datierung: 806 05 29
Ausstellungsort: Wangen

Qui legat, hic incipiat: Venerabilis in Christo pater Egino dono Dei episcopus urbis Constantiense et rector monasterii sancti Gallonis una cum fratre nostro Werdone abbate seu et cuncta congregatio sancti Galli confessoris Christi etiam et advocato nostro Hrodino, pari consensu parique consilio istam traditionem et convenientiam consentientes, ut subter in ista carta adnotatum esse videtur. Item revolvens lege: Sacrosancto monasterio, quod est constructum in honore sancti Galli, confessoris Christi, seu ceterorum sanctorum, qui sub regimine pontificis Eginonis esse dinoscitur vel ubi Werdo abbas presente tempore monachis regularibus ibidem Deo deservientibus preesse videtur Ego enim in Dei nomine Isanbardo, filius Warini condam comitis, pertractans casum fragilitatis humane vel pondera peccatorum meorum considerans, ut ante conspectum eterni iudicis veniam consequi merear idcirco trado res proprietatis meae ad supradictum monasterium sancti Galli confessoris et fratribus ibidem Deo deservientibus, loca denominata in pago Durgaugense, in Candrihesvilare seu et in Otinesvilare et in Seheim, quicquid genitor meus ibidem mihi in hereditatem dimisit et ego moderno tempore ibidem visus sum habere. Similiter et in tercio loco, qui dicitur Chirihheim super fluvium, qui dicitur Eitarhaha, vel in situ pagellis, qui dicitur Hegauvi, sicut moderno tempore ibidem visus sum habere. Etiam et in quarto loco, qui dicitur Ratolvespuah, quicquid ibidem pater meus conquesivit et mihi in hereditatem dimisit. Etiam et in sexto loco, qui dicitur Liubdeinga, conquesitionem patris mei, quam me legitime existimo pertinere; necnon et in omnibus predictis locis interpellationem vel conquestum, quam me deinceps presenti die ad requirendum contingere videtur, simul cum iam dictis locis ad prefatum monasterium trado atque transfundo in eam vero rationem et convenientiam, ut querellas, quas contra me habetis per singula loca in Durgauge, ab hodierno die et deinceps de partibus monasterii vestri sancti Gallonis neque contra me neque contra heredes meos nullo umquam tempore non reppetatis, unde nos vobiscum una cum advocato vestro nomine Hrodino bone pacis convenit, quod cum supradicta traditione satisfacti fuissetis. Quod si iterum ipsas querellas contra me aut heredes meos reppetere volueritis, quod minime credimus esse venturum vos aut successores vestri fecerint, tunc legitimi heredes mei potestatem habeant absque exspectata traditione ipsas res superius nominatas in eorum dominationem revocare. Et hec omnia superius nominata a die presente in supra scriptas convenientias pro remedium anime mee seu partris mei Warini et matris mee Hadellinde trado, transfero atque transfundo ad supradictum monasterium perpetualiter ad possedendum cum domibus, edificiis, acolabus, mancipiis, servis et ancillis, sicut moderno tempore ibidem commanere videntur, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, mobile et inmobile, quicquid dici aut nominari potest, rem quesitam et inexquesitam, omnia ex omnibus, totum et ad integrum, ut ab hodierno die agentes ipsius monasterii habeant, teneant atque possedeant et iure proprium vindicent nec ad posteros meos repetare faciant; sed ipsi ibidem Deo degentes fratres cum advocato eorum, si aliquam questionem ab his rebus patiantur, defendant Si quis vero, quod futurum esse minime credo, si ego ipse inmutata voluntate mea aut ullus de heredibus vel proheredibus meis vel quislibet ulla obposita vel emissa aut extranea persona, qui contra hanc cessionem vel traditionem venire temptaverit aut infrangere conatus fuerit affectum quem inchoavit non obteneat, insuper et sotiante fisco multa conponat, id sunt auri uncias III et argenti pondera III coactus exsolvat et quod reppetit nullo modo evindicet, sed hec presens traditio omni tempore firma et inviolata permaneat cum stipulatione subnexa Actum in villa nominata Wanc publice, presentibus quorum signacula hic continentur Signum Isanbardi comitis, qui hanc cartam fieri atque firmare rogavit. sig. Puazzonis. † Lantoldi. † Arolfi. † Werinberti. † Hruadhohi. † Milonis. † item Werinberti. † Hiltini. † Isonis. † Liutheri. † Pertrici. † Reginboldi. † Valonis. † Hadageri. † Hradini. † Nandgeri. † Cralohi. † Deothardi. † Erchanboldi. † Witberti. † Otaloh. † Hartberti. † Ratcozzi. Woffonis. † Hiltiberti. † Paldolti. † Liutbrandi. † Patonis. † Vurumheri. † Albheri. † Wolfhramni. † Heriboldi. † Swidgeri. † Hruadheri. † Lantfridi. † Amalunc. † Noti. † Waninci. † Erminolti. † Mahtarati. † Wolfgeri. † Mannato. Ego itaque Mano diaconus rogitus scripsi et subscripsi Notavi die veneris, IIII kal. iun anno XXXVIII regnante domno nostro Carolo in Francia et septimo imperii eius, sub Hruadberto comite.