Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 189

Hariold überträgt seinen Besitz zu Undingen und Genkingen an Sanct Gallen.
Datierung: 806 05 29
Ausstellungsort: Undingen

In Dei nomine Ego Harioldus, recordatus innumerabilia peccatorum meorum propterea trado atque transfundo ad monasterium sancti Galloni donumque post discessum meum in perpetuum esse donatum volo pro remedio animae meae vel pro aeterna retributione; hoc est quicquid in villa Undinga vel in villa Genchinga habeo sine illa ecclesia in illum censum solidum unum in cera aut in quicquid esse potuerit annis singulis solvam Hoc quod diximus a die praesenti de meo iure ad monasterium sancti Galloni vel eius rectoribus trado dominationi, habeant, teneant atque possedeant, quicquid exinde facere voluerint liberam atque firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi cum stipulatione subnixa; in ea vero ratione, ut ibi semper stabilis sit; et si hoc non est, tunc heredes meus legitimus potestatem habeat ad requirendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus heredum vel postheredum meorum qui contra hanc donationem a me factam venire praesumpserit, sociante fisco multa repetitionem conponat, id est auri libras II, argenti pondera V coactus exsolvat, et duplum ad ipsum monasterium restituat et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeat Actum in pago Purihinga, in villa, quae vocatur Untinga publice, praesentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Harioldi, qui hanc cartam fieri atque firmari rogavit. sig. Ercanperti comitis. sig. Trudpert. sig. Pertfrid. sig. Cadaloh. sig. Thruant. sig. Hiltirih. sig. Puabo. sig. Alpker etc. Facta traditio haec in IV kal. iun., VI feria anno V regnante domno nostro Carolo magno imperatore. Ego Emicho rogitus scripsi et subscripsi