Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 186

Wago und Chadaloh, Söhne des Grafen Perahtold, schenken ihren Besitz zu Marchthal, Bussen, Seekirch, Heisterkirch, Wengen, Hochdorf, Weiler, Dhahdorf, Möhringen, Daugendorf, Grüningen, Asinheim, Wolfpoldessiaza, Emerkingen, Wachingen, Binzwangen (?), Stiviloheim, Erbstetten und Wilzingen, und was sie sonst noch im Gau Folcholtsbaar besitzen , mit Ausnahme dessen , was Wago in Heidgau und Emerkingen angehört.
Datierung: 805 10 23
Ausstellungsort: Zell

Nos vero in Dei nomine Wago et Chadaloh, filii Perahtoldi comitis, considerantes casum humane fragilitatis nostramque subitaneam de ac luce metuentes transmigrationem, ideo tradimus pro animarum nostrarum refrigero quaedam loca ad monasterium sancti Gallonis, sicut in hodierna die a nobis possessa noscuntur, tam divisa inter nos, quam etiam ea, quae in commune adhuc habere videmur, ut est in Marahtale, et quod ante habuimus et quod postea adquesivimus, cum omnibus, que ad nos ibidem pertinent. Similiter et in Pussone illam basilicam et ad See similiter et in Heistilingauwe et in Wangas et in Hohdorf et ad Villare, quantum in his denominatis locis presenti die nobis in hereditatem succedit, nihil pretermittendo, prona et integra liberalitate communique consilio ad supra dictum monasterium volumus esse concessum. Sequestra hoc trado ego Wago portionem meam in Dhahdhorf et in Meringas, quantum et in ipsis locis presenti die certus sum habere. Similiter et ego Chadaloh portionem meam in his subsequentibus locis, id est in Taugindorf et in Cruaningum et in Asinheim et omnem illam silvam et quod dicitur Wolfpoldessiaza et in Dhahdhorf et in inferiore Meringa et in Antarmarhingas et in Wahhingas et in Sembinwanc et in Stiviloheim et ultra Danubium in Erfstetim conquesitum meum cum omni marca sua, id est et illam terram in superiori Wilzinga et in inferiori; omnia quae in his supradictis locis, sicut iam supra memoravimus, et partita et non partita vel quicquid in hac die presente in pago nuncupante Folcholtespara visi sumus habere, excepto quod Wago habet in Heidcauwe et in Antarmarhingas, reliqua omnia, sicut nos in hac die vestiti sumus, cum domibus, edificiis, mancipiis, terris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis, mobilibus atque inmobilibus, ingressus et egressus vel quicquid dici aut nominari potest et nos in prefatis locis visi sumus habere, excepto quod supra pretermisimus, reliqua omnia, sicut iam superius taxavimus, libera voluntate, manu potestativa nulloque contradicente ad supra nominatum monasterium vel rectoribus eius tradimus ad possedendum; in ea namque ratione, ut ipsas res sub usu fructuario ad nos recipiamus et annis singulis pro censu uterque nostrum duos solidos prosolvamus, id est inter ambos solidos IIII. Et qui de nobis alterum supervixerit, si voluerit redemere partem fratris sui, licentiam habeat hoc faciendi cum solidis CCCC; et si nos absque filiis, qui de legittima uxore nobis nati fuerint, de ac luce migraverimus, tunc omnia, quae supra memoravimus, absque omni cuiuslibet contradictione ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad possedendum Si quis vero, quod futurum non credimus, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis ex heredibus nostris aut quilibet persona, qui presentem cartam firmitatis infrangere conatus fuerit affectum quem incoavit non obteneat et in aerarium regis prosolvat DC solidos auri et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inviolata perduret cum stibulatione subnexa Actum in loco, qui vocatur Rammesauwa atque Perahtoltescella publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Wagonis et Chadaloh auctorum, qui hanc cartam fieri atque firmare rogaverunt. † Aginonis testis. † Reginoldi test. † Ghisalvred test. † Pald test. † Ecchihart test. † Chadolt test. † Cundhart test. † Anno test. † Erhart test. † Erolt test. † lsanbreht test. † Wolfleip test. † Watto test. † Dheotinc test. † Erinbreht test. † Ato test. † Peranwic test. † Renvini test. † Gaerhart test. † Adalhart test. † Libo test. † Friccho test. † Swindpreht test. † Hugibold test. † Anthad test. † Reginger test. † Hiuto test. Ego itaque Scrutolf presbiter rogitus anno XXXV Caroli regis, X kal. novemb., die iovis scribsi et subscribsi