Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 184

Adaluni schenkt seinen Besitz zu Deilingen an Sanct Gallen.
Datierung: 805 06 26
Ausstellungsort: Schörzingen

Domino sacro sancta basilica in honore sancti Galloni, qui est constructa in marca Arbuna, ubi venerabili Egino episcopo, Werdone abbate cum omni congregatione sua Ego enim in Dei nomine Adaluni trado ad monasterio sancti Galloni res meas pro remedium animae meae et pro patrem meum hoc est in villa, qui dicitur Tulinga, mancipiis, terris, pratis, silvis, pascuis, omnia quicquid in ipso marcho habere visus sum Hec epistula et traditio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis infrangere voluerit, partibus fisce multa conponat id est auri uncias III et argento pondera V coactus exsolvat Actum in villa, quae dicitur Scercinga Signum Adaluni, qui hanc traditionem fieri et firmare rogavit. sig. Roadperto. sig. Adulperto. † Motini. † Adalunc. † Leipolf. † Haduperto. † Dheotini. † Wolfpert. Anno V regnante imperatore nostro Carolo, VI kal. iulius, in die iovis