Svab, Svabheri und Gerold übertragen ihren ganzen Besitz zu Legau an Sanct Gallen.
Datierung: 805 (802) 04 25 (15)
Ausstellungsort: Legau
Nos vero in Dei nomine Svab et Svabheri et Geroldus. Talis nobis sumpsit consilius, ut omnes res nostras ad monasterium sancti Gallonis condonare deberemus, quod et ita fecimus Igitur tradimus in Nibalgauia quicquid in hac die presente visi sumus habere, id est casis, domibus, aedificiis, mancipiis, campis, pratis, silvis, pascuis, viis, ingressus et egressus, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque immobilibus, cultis et incultis, haec omnia, sicut supradictum est, ad ipsum tradimus monasterium perpetualiter ad possidendum in ea vero ratione, ut ipsas res ad nos recipiamus et annis singulis censum exinde solvamus, id est tremisse valente in qualecumque pretio aut in opere unusquisque per se solvat. Post nostrum quoque trium quando Deus de hac luce iusserit discessum ipsas res, sicut a nobis constitutum est, absque omni contradictione ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad possidendum Si quis vero, quod futurum non credimus, si nos ipsi aut aliquis ex heredibus nostris aut quilibet persona, qui presentem cartam firmitatis infrangere conatus fuerit affectum quem incoavit non obteneat et in aerarium regis persolvat DC solidos auri et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inviolata perduret cum stibulatione subnexa Actum ad ipsam aeclesiam in Nibulgauia publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Svab et Svabheri et Geroldus, qui hanc cartulam fieri rogaverunt. sig. Gisalbald. † Merhart. † Truago. † Eburhart. † Otrih. † Wolfleib. † Heso. † Chanchur. † Deotnand. † Hiltolf. † Meginheri. † Albuni. † Hato. † Wizzo. † Mauvo. † Freso. † Tiso. † Cundhart. † Emilo. † Heribrant. † Wolfheri. † Altabert. Ego itaque Caganhart presbiter rogitus anno XXXVI Caroli regis, die veneris, VII kal. mad scripsi et subscripsi, sub Waningo comite