Rihbold überträgt seine Besitzungen und Hörigen zu Dickbuch an Sanct Gallen.
Datierung: 805
Sacrosancto monasterio in honore sancti Gallonis, ubi ipse in corpore requiescit et Werdo abbas presens esse videtur Ego Rihbold sumpsit consilios, ut aliquid de re mea ad ipso monasterio pro remedio anima patris mei condonare deberem, quod et ita feci hoc est in pago Durgaugae in loco, qui dicitur Dichipohc, quicquid ibidem in ipsa fine visus sum habere, mancipiis IIII hia nominibus: Ebarmoat et Sicamar et Cotebreht et Hartirihc, casas, casalis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex integro supernominato ad ipso sancto monasterio trado atque transfundo in ea ratione, ut ipsam rem ad usum fructuarium habere debeat usque ad vitam suam in solidum unum, ut dum ipsum censum exsolvat ipsam rem possideat; si de isto censo negare voluerit, tunc pastor ipso monasterii in suam potestatem revocare faciat ipsam rem absque ulla contradictione Si quis, aut ego aut heredes mei aut ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem istam venire temptaverit aut agere presumpserit tunc inferat parte custodiente dupla repetitione et e fisco auri uncias III et argento pondera III et nihilhominus presens traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnexa Actum in villa, qui dicitur Eilicgauge puplice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Rihpold, qui fieri rogavit. sig. Puazoni. sig. Rihcoz. sig. Cotescalh. sig. Reginbald. sig. Reginfrid. sig. Erchanolf. sig. Otadi. sig. Huadalberti. Ego Baldcoz presbiter scripsi et subscripsi Notavi die VII id. april anno tertio Carolo imperatore et XXXVII rege Franchorum et Longobardorum.