Lanto überträgt seinen erworbenen Besitz zu Reitnau, mit Ausnahme der Oertlichkeit Linginbach, an Sanct Gallen.
Datierung: 805 02 21
Ausstellungsort: Wasserburg
In Dei nomine Ego Lanto cogitans pro animae meae remedium vel pro aeterna retributione, ut aliquid de rebus meis ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare debere, quod ita et feci Trado atque transfundo conquesitionem meam in villa, qui dicitur Rettinauwia, ad monasterium sancti Galloni, quae est constructa in pago Arbunensis, id est terris, pratis, silvis, pascuis, omnia ex integro, quod ibi visus sura habere, absque una loca nuncupante Linginbach Hoc autem dabo in censum unum solidum per singulos annos mihi aut filio meo, si ingenuus licet fieri, et si non, habeant hoc filias meas in ipsum censum Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartulam traditionis, quam ego spontanea voluntate fieri rogavi, venire aut eam infrangere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri untias II et argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens haec epistula traditionis omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Wazzarburuc publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Lantoni, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Sigebert. sig. Henco. sig. Wisirih. sig. Erlum. sig. Willihelm. sig. Hiltibrant. sig. Ruadinc. sig. Rihbold. sig. Alawic. sig. Sigaroh. sig. Heriger. sig. Lantpolt. sig. Otram. sig. Ruadger. sig. Wolfbert. sig. Wolfwic. Ego Patucho rogitus presbiter scripsi et subscripsi in anno XXXVIII regnante domno imperatore nostro Karolo, sub comite Hodalricho, in VIIII kal. martius, in veneras die