Erlobold überträgt seinen Besitz zu Aldingen an Sanct Gallen.
Datierung: 802 (803) 06 16
Ausstellungsort: Spaichingen
Ego vero in Dei nomine Erloboldus. Talis mihi decrevit voluntas, ut pro anima mea res meas ad monasterium sancti Gallonis condonare deberem, quod et ita feci Et hoc est, quod donavi in pago Pertoltespara in villa, qui dicitur Aldingas, ubicumque in hac die presente visus sum habere, iam casibus, domibus, aedificiis, mancipiis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et omnias acientias, quod superius nominatum est ad ipsum monasterium trado atque transfundo in hoc vero rationem, ut exinde annis singulis censum solvo, hoc est quattuor denarios usque tempus vite maeae. Et post obitum meum filia mea nomine Deotpurga exinde censum solvat cum solido uno annis singulis tempus vite sue, et post obitum filii sui ipsum censum solvant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartula fieri aut eam infrangere voluerit inprimis iram Dei incurrat et sotiante fisco auri uncias III, argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit aevindicare non valeat, sed presens haec cartula omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in villa publica, qui dicitur Speichingas Signum Erlaboldus, qui hanc cartula fieri et firmare rogavit. † sig. Wagolf. † sig. Bollo. † sig. Cunduni. † sig. Kaganhart. † sig. Werinboldus. † sig. Ruadingus. † sig. Ratbertus. † sig. Liuthorodh. † sig. Ratingo. † sig. Rihhart. † sig. Rihbertus. † sig. Kerboldus. † sig. Hetti. † sig. Reginheri. † sig. Willihart. † sig. Walahicho. † sig. Ruathart. † sig. Deotbertus. Ego in Dei nomine Hetti presbiter rogitus scripsi et subscripsi Notavi mense iun., hoc est XVI kal. iul anno XXXIIII regnante domno nostro Carolo imperatore.