Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 160

Unnid überträgt einen Hörigen mit seiner Hufe zu Bonndorf an Sanct Gallen.
Datierung: 800 01 06
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Christi nomine Ego Unnid futuram pertractans omnium discussionem atque iustorum pro quas gesserunt mercedes maximam retributionem, ideo talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis ad monasterium sancti Gallonis conferri deberem, quod et ita feci Trado itaque ad ipsum monasterium servum meum nomine Otmunt cum hoba sua in villa, que vocatur Pondorf ut post obitum meum ad ipsum monasterium pro mea mercede permaneat; interim vero ego ipse dum advixero inde solvam pro censi debito annis singulis in cervisa et in chernone, quantum ipsius servi reditio fuerit; post obitum vero meum ad ipsum monasterium revertatur perpetualiter ad possedendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel quilibet persona hanc cartam inrumpere voluerit nihil prevaleat et insuper ad ipsum monesterium duplum restituat et in aerarium regis persolvat D solidos auri et quod reppetit evindicare non valeat, sed hec presens carta firma permaneat cum stibulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signacula continentur SignumUnnidi auctoris. † Odalrici comitis. † filiorum eius Odalrici et Rodperti. † Willeheri. † Puazonis. † Arolfi. † Hiltini. † Ruadhoh. † Isanberti. † Wolfdregi. † Ruadperti. Ego itaque Mauvo rogitus anno XXXIII Caroli regis, die lunis, VIII id. ian scribsi et subscribsi, sub Oda1rico comite