Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 127

Perahtold und seine Gattin Gersinda übertragen die Kirche in Rammasauwa (Zell), ihren Besitz in Reutlingendorf und zwei Drittheile einer Hube nebst der Hälfte einer Mühle in Möhringen an Sanct Gallen.
Datierung: 790 11 17
Ausstellungsort: Rammesauwa (Zell)

Nos vero in Dei nomine ego Perahtoltus et coniux mea Gersinda. Talis nobis decrevit voluntas, ut pro animabus nostris de rebus nostris ad monasterium sancti Gallonis confessoris sicut mos est per scriptionis titulum aliquid conferre deberemus, quod et ita fecimus Tradimus itaque inprimis ecclesiam nostram, que est consita in loco, qui vocatur Rammesauwa, quem locum circumfluit Danobius flumen, cum domibus, edificiis, mancipiis, terris, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumve decursibus, peculium promiscui sexus, cultis et incultis, mobile et inmobile vel quidquid dici aut nominari potest ad ipsam ecclesiam pertinentia integra voluntate parique consilio ad predictum tradimus monasterium perpetualiter ad possidendum Similiter et in alio loco, qui dicitur Riutilinga, omnem portionem meam, et in tertio loco, qui vocatur Meringa, duas partes de una hoba et mediam partem de uno molendino ; haec omnia supra memorata ad iam dictam monasterium tradimus atque transfundimus sic tamen, ut dum vivit Gersinda, ipsas res possedeat atque annis singulis ad ipsum monasterium pro censi debito unum solidum solvat. Post eius namque quando Deus de hac luce iusserit discessum, ipsas res ad ipsum monasterium revertantur perenniter ad possidendum. Et si quislibet episcopus vel abba aut ullus prepositus ipsius monasterii illas res, quas nos ad profectum predicti monasterii vel monachorum per cartam firmitatis deligavimus, eas inde alienare aut in beneficio cuilibet prestare voluerit, potestatem non habeat. Et si propria victus voluntate hoc fecerit, tunc propinqui mei licentiam habeant ipsis rebus eum expoliandi et ad ipsam monasterium restituendi Si quis vero, quod futurum non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis ex heredibus meis aut quilibet persona, qui presentem cartam firmitatis infrangere conatus fuerit affectum quem incoavit non obteneat et in aerarium regis persolvat DC solidos auri et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inviolata perduret cum stibulatione subnexa Actum in villa, quae dicitur Rammesauwa, presentibus quorum hic signacula continentur Perahtoldi auctoris, qui hanc cartam fieri atque firmare rogavit. Signum filiorum eius Chadalohi et Paldeberti consentientium. sig. Waltonis, sig. Eghiharti. sig. Reginberti. sig. Liutberti. sig. Erchanberti. sig. Hunberti. sig. Liutpranti. sig. Lupponis. sig. Anthadi. Ego itaque Scrutolf presbiter rogitus anno XXIII. Caroli precellentissimi regis Franchorum, die mercoris, XV kal. decemb. scripsi et subscripsi