Himma schenkt ihren Besitz in Weizen an Sanct Gallen.
Datierung: 787 06 28
Ausstellungsort: Weizen
Sacrosancto monasterio in honore sancto Gallone ceterorumque sanctorum constructum in loco, qui vocatur monasterius Gallone, ubi Werdo abbas eodem tempore praeesse videtur Ego itaque in Dei nomine Himma cogitavi fragilitates meas pro animae mea remedium vel pro aeterna retributione ut res meas, quas ego habeo in loco, qui vocatur Wiza, et ibidem conquisi aut in antea conquirere possum ad sancto Gallone condonavi atque confirmavi hoc est casis, casalis, peculiis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus vel omnia, quicquid ibidem aut in ipsa marca visa sum habere vel in antea pervenire potest ad iam supradictum monasterium publici trado atque transfundo ut ipsi custores monasterii habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere voluerint in omnibus habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa, quod absit, aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu qualibet opposita persona, qui contra hanc donationem venire voluerit a sacris sanctis altaribus excommunicetur et insuper una cum sociante fisco auri uncias tres quoactus exsolvat et quod repetit non vindicet, sed haec donatio omni tempore firma permaneat stipulatione subnexa Actum in ipsa willa, qui vocatur Wiza publici Signum † Himmanae, qui hanc donationem fieri rogavit. sig. † Baldoino. sig. † Hiutone. sig. † Guntbaldo. sig. † Widogaugio. sig. † Leutbaldo. sig. † Witilino. sig. † Drudone. sig. † Theutone. sig † Huguberto. sig. † Gausberto. sig. † Witone. sig. † Lantberto. sig. † Adalghero. † Ego itaque in Dei nomine Theoderamnus peccator acsi indignus vocatus presbiter hanc donationem rogitus scripsi et subscripsi anno XVIIII regnante domno nostro Karulo rege Francorum, in mense iunio, III. kal. iulias