Ekiseir überträgt seinen Besitz in Singen an Sanct Gallen.
Datierung: 772 10 20
Sacrasancta ecclesia sancti Galli confessoris et aliorum ceterorum apostulorum, martirum et virginum, qui est constructa in pago Arbonensi, ubi nunc preest iohannes episcopus atque abbas Ego enim in Dei nomine Ekiseirus cogitavi Dei induitum et anime mee remedium, ut omnes res meas, quas in villa Sicgingas visus sum habere, ad ecclesiam sancti Galli condonari dibueram, quod et ita feci Hoc est curte clausa, casa cum domibus, etefficiis et officinis, mancipiis, servos, manentes, piculiis, agris, campis, silvis, ortifferis, bumifferis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque immobilibus, vias, ingressis et regressis a die presente de meo iure ad ipsam supradictam ecclesiam et eius monachis ibidem Deo servientes trado in dominationem in ea vero ratione, ut ipsas res per precariam tenere possam et filius meus post me, qui de legitima uxore mea natus fuerit Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de propinquis meis, qui contra hanc traditionem temptare presumpserit partibus fiske multa cumponat, id est auri libras tuas et argenti pondoro quinque quoactus exsolvat et tuplam reppeditionem cum omnes res admelioratas ad ecclesiam sancti Galli stestituat Signum Egisseri, qui hanc traditionem fieri atque formare rogavit. † sig. Wisirih. † sig. Torro. sig. Hecheli. sig. Cundart. sig. Tuato. sig. Patarih. sig. Sigypert. Ego enim ac si indignus peccator Adalrichus presbiter anno quinto regnante domno Carlo rege esscripsi et subscripsi Notavi sub diem, quod fecit mensis octuber dies XX