Sighihar überträgt eine Hube in Wolterdingen an Sanct Gallen.
Datierung: 772 (775) 05 02
In Dei nomine Ego Sighiharius talis mihi sumpsit consilius pro anime mee remedio vel pro aeterna retributione, ut aliquid de propriis rebus meis ad monasterium sancti Gallonis, ubi ipse in corpore requiescit, donationem fecissem, sicut et feci Dono itaque adque trado ad ipsum monasterium sancti Gallonis in pago Perahtoltipara in villa, qui dicitur Wuldartingas hobam unam cum omnibus adiacenciis vel adpendiciis eius, id est casis, aedificiis, campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus in ea ratione, ut tempus vite meae ipsam hobam post me recipiam et annis singulis exinde censum solvam, hoc est carrata una de anona. Et si filius meus post obitum meum ipsam hobam habere voluerit, redimat illam ad rectores ipsius monasterii cum XX solidos vel ista traditione; si vero cum isto precio illam redemere noluerit, alium censum ex ea non solvat nec post se recipiat, sed post discessionem meam in omnibus res admeliorata ad ipsum nominatum monasterium vel ad eius rectoribus dominationem revocare debetur perennis temporibus perpetualiter possidendum Et si ego ipse aut ullus est heredum meorum aut ulla oposita persona, qui contra hanc epistulam venire aut eam infrangere voluerit tunc inferat parti custodienti ad ipsum monasterium duplam repetitionem et ad fisco auri untias III et argenti ponduos V coactus exsolvat et quod reppetit nihil evindicet, sed hec presens traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnixa Actum in campo, ubi dicitur Paumcartun publici Signum Sighiheri, qui hanc cartam fieri rogavit. † Ratbaldi testis. † Aghine presbiter. sig. Theotgaeri test. † Sicco test. † Teotberti test. † Waldberti test. † Zubbo. Ego enim Walto diaconus rogitus anno quarto Carlo regnante rege Franchorum scripsi et subscripsi V non. mad sub Adalharto comite.