Ippo schenkt seinen Besitz in Nordstetten an Sanct Gallen.
Datierung: 764 04 24
In Dei nomine Ego Ippo dono adque trado ad monasterium sancti Gallonis, ubi eius sacrus requiescit corpus, et hoc est quod dono in villa, qui dicitur Nordstati, omnia quidquid ibidem visurus sum habere Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de propinquis heredibus meis vel proheredibus, qui contra hanc cartulam tradicionis, quam ego spontania voluntate fieri rogavi, veniret aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum quantum cartula ista in se continet, et indiscucienti fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argento ponduus IIII coactus exsolvat et si reppetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulacione subnexa Actum in Wilarresbah cartula ista facta est, et hii sunt testes, qui in bresente fuerunt et firmaverunt Signum Ipponi, qui hanc cartulam tradicionis fieri rogavit. sig. Erlapaldi. sig. Zantoni. sig. Morinzani. sig. Altolffi. sig. Paldhohi. sig. Arinperti. sig. Sigimari. sig. Williperti. sig. Titoni. sig. Waltoni. Ego itaque Elis bresbiter rogitus ab Ipponi hanc cartulam tradicionem scripsi sub die VIII kal. mad in anno XIII regnante Pippino rege.