Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 40

Appo überträgt seinen Besitz in Nusum und in Eigeltingen an Sanct Galten.
Datierung: 764(?) 03 09

In Christi nomine Ego quidam Appo cogitavi Dei induidum vel divinam retributihonem, ut mihi in fuduro mercis boni oberis adgrescat, et adgrevit mihi Dei volontas ut terra iures mei in logo noncobantem, quo dicitur villa in Nusum, quod mihi Deus dedit et accesoris mei mihi in ereditatem dimiserunt, et quantum mihi in portionem conteget, omnia cum omnea mea trado liberum manum, sana mentem, integra consientia trado de meo iure sancto Galloni ad posidendum; in Aighceldincas, quantum mihi in portionem conteget, cum pradus, cum agris, cum omni acesibus, cum movile aut inmobilem, ut si ego vixero, cum epso servio ad sanctum Galonem, si autem non vixero, quod superius dixemus, seat donatio ferma, quod presentes reliquias sanctorum donationem feci pro pecata que iesi Si quis autem, quod fudurum ese non gredo, si ego epse aut ullus de eredes meus vel aliquid suposita persona, qui contra anc donationem veneret aut venere temtaveret, inprimis Dei ira ingorat, et a communionis corpuris Christi extranius sit et solvat in fesco aurum libras duas et argentum pondera quinque et quod pedit vendicare non valiat, sed presens ec gartola homni tempore ferma et inlisa permaniat cum extibulationem supnixxa Actum in signe munisterium sancti Gallonis Nodavi quod feci diem venires, VII idus marcias Corum adestantebus ig signacola continuntur. Signum manum Appones, qui anc donationem fieri rogavit pro remedium anime sue. sig. et testem Isinbertum. sig. et test. Assonem. sig. et test. Contramni. sig. manum Radperti. sig. manum Ruotarius.