Hug überträgt seinen Besitz in Weigheim an Sanct Gallen.
Datierung: 763 11 22
Unicuique perpetrandum est, ut auribus audiat et in opere adimpleat, quod ipse Dominus ore suo locutus est: date et dabitur vobis, et iterum: date elemosinam et omnia munda sunt vobis Ego in Dei nomine Hug, recordatus multitudinem peccatorum meorum, propterea talis mihi adfuit consilium ut omnes facultates meas, quidquid mihi de paternico vel de maternico aut adquesito meo contingebat, in villa, qui dicitur Wicohaim, in pago et in sito, qui dicitur Perahtoltespara, omnia et ex integro post meum discessum ad monasterium sancti Galloni vel eius rectorem et monachis ibidem deservientes trado in dominationem Et dum ego advivo, dabo ad ipsa casa Dei supernominata censum annis singulis, hoc est cervice siclas XX, maldra panis et frisginga saiga valente, et opera in stathum tempus, in messe et fenum duos dies ad messem medendum et foenum secandum, et in primum vir arata iurnalem unam, et in mense iunio brachare alterum, et in autumno ipsum arare et seminare, hoc est censum pro ipsa villa. Post meum vero discessum ipsa casa sancti Gallonis supernominata recipiat hoc, quod dedimus in villa Wicahaim, sine ulla contradictione heredum meorum, hoc est casis, casalibus, servis, ancillis, mancipiis, acolabis, agris, pratis, pascuis, ortiferis, pumiferis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus adque inmobilibus, cum omnibus adpendiciis suis habeant, teneant adque possedeant, quidquid exinde facere voluerint, Deo auxiliante liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod esse futurum non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum vel postheredum, qui contra hanc cartulam a me factum venire temptaverit aut eam infrangere voluerit partibus fische multa conponat, id est auri untias IIII, argenti pondura quinque coactus exsolvat, et repetitionem ad ipsa casa Dei dupla restituat, et quod reppetit pernullisque ingeniis evindicare non valeat sed haec epistola omni tempore firma et stabilis debeat perdurare cum stibulatione subnixa Actum in Wigahaim villa puplice, presentibus quorum hic signaculo contenuntur Signum Hug, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Wolfhramno teste. sig. Rihbold test. sig. Hadupertus test. sig. Hroadbertus test. sig. Herirat test. sig. Anno. sig. Cunzo. sig. Lantheri testes. Ego enim Winitharius ac si peccator vocatus presbiter vel monachus sancti Galloni scripsi et subscripsi anno XII domno gloriosissimo rege Pippino. Data sub die X kal. decemb., sub Adalharto comite