Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 37

Winibert schenkt seinen Besitz in Brenggau an Sanct Gallen.
Datierung: 762 10 10

Sagrosancto sancta eclesia sancti Gallune, qui est constructa in paco Durgauia, ubi ipsic in corpore requiiscit et iohannis abbas ad presens rector eclesia esse videntur Ego in Dei nomen Winibertus cogitans Die, ut aliquit rem mea ad ipso sagro loco pro remedium animi mei condonare dibere, quod et ita feci oc est in paco Durgauia in loco, qui dicitur Pramacunauia, quicquid ibidem visus sum abere, mancipies, pecunies, casas, casalis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex integro de meo iure ad ipso monasterio sancti Gallune post opito meo trado adque transfundo, ut quicquid exinde rector monasterie vel monahi ibidem deservientis facire voluerint, liberam ac firmissimam abeant in Dei nomen in omnebus potestatem Si quis ego aut eridis mei aut ulla oposita persuna, qui contra anc tradicione ista venire timtaverit aut agere presumserit tunc inferat parti custodiente dubla repeditione et a fisco auri uncia quinque et argenti punduras duas et nichilhominus presens tradicio istic firma et stabelis permaniat stibulatione subnixsa Actum in villa Wila puplici presentibus, cor ic signacula contenuntur SignumWiniberto auture, qui anc tradicione ista firi rogavit. † sig. Wanzo testis. † sig. Aschari. † sig. Sicker. † sig. Iso test. † sig. Peto test. † sig. Vurmhar test. † sig. Haribold test. † sig. Saluho. † sig. Hiltibrant test. † sig. Teotbold test. † sig. Rihker test. † sig. Rihperat test. Ego Varinkis rogitus scripsi et subscripsi Notavi die dominico, VI id. octupris anno X regnante domno Pippino rege Francorum, sub Warino comite.