Joto schenkt an Sanct Gallen seinen Besitz in Degerschen.
Datierung: 762 06 17
Sagrosancto sancta ecclesia sancti Gallune convessure, ubi ipsic in corpore requiescit et iohannes episcopus presente tempore esse videtur Ego ioto cogitans Dei intuitu vel aeterna retributione, ut aliquid de rem mea ad ipso sagro loco condonare dibire, quod et ita fici hoc est in pago Durgauia, in loco, qui dicitur Tegarascha, quicquid ibidem visus sum abire, tam de alodo, quam de cumparato, sed de qualibet ingenio mihi pervinit, omnia ex integro, id est mancipias, pecunias, casas, casalis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, ad integrum monasterio a die presente trado atque transfundo duminatione ut quicquid exinte die presente rectoris ipso monasterio vel monachis ibidem deservientes facere voluerint, liberam ac firmissimam in Dei nomine in omnebus potestatem Si quis ego aut heredis mei aut ulla opposita persuna, qui contra hanc traditione ista venire timptaverit aut agere presumpserit tunc inferat parti custodiente dubla repeticione et a fisco auri untias duas et argenti pundura tris et nichilhominus presens traditio ista omne tempore firma et stabelis permaneat stipulatione subnexa Actum villa Tegarascha publici Signum ioto aucture, qui anc traditione ista fiere rogavit. † Witperto germano suo, qui consensit. † Friduperto germano suo, qui † Asciario testis. † Vurmhario test. † Gosperto test. † Opli test. † Snezo test. † Harifrid test. † Adalolfu test. † Hariman test. † Gerfrid test. † Appo test. † Otfrid test. † Vuanulfu test. † Lantpertu test. Ego Waringisus scripsi et subscripsi Notavi die iovis XV kal. iul anno XI regnante domno nostro Pippino rege Francorum, sub Warino comite.