Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 34

Hemmo und sein Sohn Waldger schenken an Sanct Gallen ihren Besitz in Züberwangen.
Datierung: 762 06 17

Domino sancto sancta ecclesia sancti Gallonis, ubi ipse in corpore requiescit Ego Hemmo et filius meus Waldgerus cogitavimus Dei intuitum vel aeternam retributionem, ut aliquid de re vel facultaticula nostra ad ipsum monasterium condonare deberemus, quod et ita fecimus Donamus vobis donatumque in perpetuum ut permaneat esse volumus hoc est in pago Durgauge, in loco, qui dicitur Cibroneswangas, vel ubi et ubi visi sumus habere, casis, casalis, mancipiis, libertis, pecuniis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, ad integrum ad ipsum monasterium a die presente tradimus atque transfundimus ut quicquid exinde rector vel monachi ipsius monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in Dei nomine in omnibus potestatem habeant Si quis vero nos aut heredes nostri aut ulla opposita persona, qui contra traditionem istam venire temptaverit aut agere presumpserit tunc inferat parti custodienti dupla repititione et ad fiscum regis auri uncias III et argenti pondera quinque et nihilominus presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actum villa Vivario publice Signum Hemmonis et Waldgeri auctorum, qui traditionem istam fieri rogaverunt. sig. Ysancrimi. sig. Wanzonis. sig. Bettonis, sig. Hruadini. sig. Thiotboldi. sig. Witberti. sig. Vurumharii. sig. Salahonis. sig. Amalgeri. sig. Erchangeri. Ego Waringisus rogatus scripsi Notavi diem veneris, IIII kal. martias anno XI regnante domno nostro Pippino rege Francorum, sub Warino comite.