Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 26

Aimo schenkt seinen Besitz in Elgg an Sanct Gallen.
Datierung: 762 08 20

In Christi nomine Ego Aimo quondam conmanens in pago Almania, cogitans Dei intuitum vel divinam retributionem, ut de peccatis meis merear veniam promereri propterea dono a die presente donatumque in perpetuum esse volo ad monasterio sancti Gallones, ubi ipse in corpore requiescet, ubi iohannis episcopus cum monachis suis ipidem consistentibus preesse videtur, hoc est in pago Turgauia loca noncopantes, quod nominatur Ailaghoga tam terris, mansis, domibus, edificiis, accolabus, mancipiis, peculiis, prediis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, adpendiciis vel iacentiis, mobilibus et inmovilibus, quicquid dici aut nominare potest, totum et integrum ad supradicto monasterio sancti Gallones vel rectores ipsius trado atque transfundo perpetualiter ad possetendum, ut quiquid exinte facere voluerent, liberam in omnibus habeant potestatem faciendi Siquis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis aut ulla opposita persona, que contra hanc donationem, quam ego pro salute anime meae bona voluntate fieri rogavi, venire aut eam infrangere voluerit, inprimis si se ementare noluerit, iram Dei omnium sanctorum incurrat et penas inferni experire pertimiscat et ab omni eclesia excommunes abpareat et insuper sociante fisco auri liberas quinque, argenti pondo dece coactus exsolvat et quod repetit nihil valeat vinticareet haec donatio a me facta omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa Actum in ipso monastirio sancti Gallones sub die quod fecet menses acustus dies XX anno nono regnum domni nostri Pippini regis. SignumAimonis autores, qui hanc donationem fieri rogavit. † sig. † Folgerati test. † sig. Vanzones test. sig. Arnoladi test. † sig. Salucho test. † sig. Cunzones. † sig. Tincolti. sig. Nangheri. sig. Rotteri. sig. Deota Ego Ilteri presbiter rogitus ab Aimoni scripsi et subscripsi