Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 24

Hetti schenkt seinen Besitz in Heidolviswilare an Sanct Gallen.
Datierung: 759 03 01

Unicuique perpetrandum est, quod evangelica doctrina nobis cottidie docet, ut unusquisque propriis viribus aeterna praemia consequere studeat Sic et ego in Dei nomine Hetti tales mihi decrevit voluntas, ut facultaticulas meas pro remedio animae meae dare debirem, quod ita et feci Trado itaque ad monasterium sancti Giliani quidquid in pago Durgaui, in loco, qui vocatur Heidolviswilare visus sum hodierna die habire, terris, edificiis, mancipiis, pradis, pascuis, silvis, viis, ingressus, egressus, aquis, molendinis, pomiferis, aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus in dominationem ipsius monasterii rectoris, videlicet Audomaro, a die presente trado atque transfundo in eam vero rationem, ut per precariam de vobis hoc recipiam et annis singulis persolvam censum inde, id est cervisa siclas XXX, panes XL, frisginga trimissa valente, unius hominis anni vertente operas tres; similiter filius meus Hacco, si me supervixerit, agat tempus vitae suae Si vero ego aut filius meus de ipso censo neglegentes tres annos fuerimus aeclesiae sancti Giliani confessoris, sine ulla contradictione hoc quod dedimus recibiatis. Siquis vero, si ego ipse aut ullus hedis meus vel proheredis hanc traditionem inrumpere voluerit, non perficiat quod inchoavit et pro hoc, quod agere presumsit, fisco regis multa componat auri libras III, argenti pondera V coactus exsolvet sed haec traditio in aevum firma stabilisque permaneat cum stibulatione subnexa Actum monasterio sancti Giliani, presentibus istis, quorum hic signacula contenuntur Signum Hettino, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Hacconi teste. sig. Hassuni test. sig. Bettuni test. sig. Walahfrido test. sig. Haduprehto test. sig. Perefrido test. sig. Widiramno test. sig. Ratulfi test. Ego enim Silvester anno VI regnante domno Pippino rege, kal. martias, die iovis in ipso monasterio et sub Warino comite rogitus scripsi et subscripsi feliciter