Strachfrid schenkt an Sanct Gallen seinen Besitz in Egringen, Onninchova und Müllheim.
Datierung: 758 10 27
Sacrosanctae ecclesiae sancti Gallonis monastirio in pago Durgauginsi, ubi Autmarus abbas esse videtur Strachfridus in amore Domini nostri et remedie anime nostrae condonavimus ad ipso loco sancto, hoc est, in pago Brisigauginsi, in villa, qui dicitur Aguringas, quicquid ibidem visus est habire, et in alia villa, qui dicitur Onninchova, similiter et in tercia villa Mulinhaimo, hoc sunt casis, casalis, mancipiis, peculiis, campis, pratis, viniis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quecumque habuit apud se ipso ad ipsos sanctos tradidit Siquis ego ipse aut de heredibus meis aut ulla obposita persona, qui contra hanc traditione ista venire temptaverit, quod nec fieri credo sit culpabilis contra ipsos sanctos dupla repititione sociante fisco auri libras III et argenti V et que repetit vindicare non prevaleat stipulatione subnexa Actum in ipso monastirio Datum VI kal. novembris Ego Strachfridus donationem a me factam religi Signum † Gozperto. † sig. † Anno. † sig. † Putigo. † sig. Otberto. † sig. Liutramno. † sig. Frochonolfo. † sig. Gundinus. Ego Theotbaldus monachus hanc traditionem scripsi et subscripsi anno VII regnante Pippino rege Franchorum, sub Chancharone comite.