Ebo, seine Gemahlinn Odalsinde und Alodoes schenken an St. Gallen ihre Besitzungen in Wahinkofen, Laidikofen und Bodinchova.
Datierung: 751 09 07
Ausstellungsort: Wahinkofen
Partem ecclesiae nostrae in villa, quae dicitur Raudinleim, ubi Landarius presbiter esse praesens videtur Ebo et coniugis mea Odalsinda et Alodoes aliquas de rebus suos adfirmaverunt et tam tradiderunt ad sanctum Gallum terris, casis, casalis, mancipiis cum casatus, campis, pratis, viniis, silvis, pascuis, aquis vel decursibus, mubilis et inmubilis, quidquid in Vahcinchova et in Laidolvinchova, Bodinchova icagimus, omnibus et ex omnibus ad ipsum sanctum Gallum tradimus atque transfundimus a die presente habiat, teniat, qui exinde faciri voluerit ad possidendum abiat potestatem Si quis vero ego aut nos ipsa aut heredes nostri aut ulla oposita persona, qui contra hanc firmitate ita veniri timtaverit inferat cuntra ipsus sanctus auro libra una, argento pondus duus et nihilominus donatio ista omni tempore firma et stabilis permaniat stipulatio supnexa Actum in Vahcinhova villa publici Signum Eboni et coiovi mea Odalsinda, qui fieri rogavit. sig. † Volffaro. sig. † Bertario. sig. † Aimoni. † Eborartus. sig. † Waninco. sig. † Teubaldo. sig. † Teutmaro. sig. † Berno cumites. sig. † Cunleusotes. sig. † Auttuni. sig. † Dodoni. Ego Landarius presbiter roitus scripsi Data septimo idus sept anno X rigni domni nostri Ildirici riis.