Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 270

Pierre, abbé de Saint-Remi, s’excuse auprès d’Erlebald, abbé de Stavelot, de la négligence que ses moines de Meerssen apportent à payer le cens dû à l’abbaye de Stavelot.
Datierung: [1162-1180]

Amantissimo et reverentissimo domino et patri Erlebaldo Dei gratia Stabulensis ecclesie abbati dignissimo frater Petrus sancti Remigii abbas vocatus salutem et felices successus. Nulla negligentia bona est, non tamen omnis aequaliter culpabilis. Cumulat namque aut minuit meritum negligentiae amputanda dissimulatio faciendorum aut inconsiderata festinatio non faciendorum. Ea nichilominus quae a nobis remota sunt et per procuratores fiunt non simili a nobis pena exiguntur, si male administrentur, sicut illa que manu propria et proprio studio peragi solent. Inde est, domine abba et amice karissime, quod aliquantam opponunt pro nobis excusationem si fratres nostri de Marna non solvendo pecuniam quam debent molestiam vobis fecerunt, cum factum ab anno preterito estimaremus quod adhuc faciendum modo cognoscimus. Ignoscite itaque culpam quam nec superbia genuit nec coutumacia defendit. Dignus namque venia est qui corrigit delictum vel qui pro posse reddit debitum.