Archambaud, abbé de Solignac, informe Erlebald, abbé de Stavelot, des brigandages désastreux exercés contre son monastère.
Dating: [1170-1176]
Venerabili patri et domino Erlebaldo Dei gratia Stabulensis aecclesiae ministro, Archambaldus eadem gratia Sollemniacensis aecclesiae humilis minister salutem et specialem dilectionis prerogativam. Licet longis terrarum spatiis ab invicem disjungamur, mente tamen unum et idem esse debemus. Propterea, quod utrimque denegat materie carnalis defectus, mutue profecto caritatis emendet affectus, alternantiumque orationum compenset effectus. De statu siquidem aecclesiae nostrae vobis notificamus quod feria VI ante Pentecosten Braimansiones et Theutonici, consilio et auxilio comitis Pictavensis, in villam nostram venerunt et in eadem villa tredecim diebus manserunt et omnia nostra tam interiora quam exteriora fere diripuerunt. Nos autem et fratres nostri, Deo annuente et beato Eligio et patrono nostro sancto Remaclo interveniente, sani et incolumes remansimus. Postea Henricus rex Anglie, cum filiis suis veniens, fuit in patria nostra per unum mensem et, per auxilium illud, quod nobis remanserat ejus exercitus consumpsit. Verumtamen corpus aecclesiae non invasit, sed tamen res ipsas quas monasterium continebat precio magno denariorum redemimus. Nunc vero patrociniis sanctorum protecti et orationibus vestris suffulti, quasi de novo Deo auxiliante credimus meliorari.