Henri, comte d’Arlon, confirme au monastère de Stavelot la possession de la dîme de Henri-Chapelle que le duc Waleran II lui avait donnée.
Datierung: 1172
+ IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. Heinricus Dei gratia comes de Arlo, STABULENSI aecclesiae in perpetuum. Utiliter ea quae a principibus vel quibusque nobilibus aecclesiis Dei pro salute animarum suarum et spe post hanc vitam misericordiae consequendae conferuntur, scripto ad memoriam posterorum transmittuntur, ne benefacta aut oblivione sepeliantur aut successores eorum qui pie sua contulerunt pravorum consilis aliquando inmutare facta precedentium vel a statu suo amovere presumant. Ea propter notum esse volumus tam nostris successoribus quam futuri evi hominibus quod, post multiplices labores et gravissimos motus bellorum, cum in villam nostram quae Heinrici capella nuncupatur devenissemus, occurrerunt nobis fratres STABULENSES, HEINRICUS videlicet ejusdem aecclesiae prior cum aliquantis fratribus suis, qui in conspectu Theodorici comites de Hostade et aliorum mullorum tam liberorum quam hominum nostrorum qui illuc convenerant, gravem apud nos querimoniam deposuerunt de decima ejusdem parrochiae quam piae memoriae avus noster DOMNUS WALRAMNUS dua una cum nobili conjuge sua domina JUDITH pro salute omnium progenitorum suorum et totius successionis suae Stabulensi aecclesiae ad sustentationem et usus pauperum, quorum ibi maxima confluentia est, cum omni sua integritate contradiderat, ostendentes nobis signa progenitorum nostrorum et certa scriptorum et privilegiorum munimento. Conquesti sunt igitur nobis quod coloni nostri, hortatu quorundam pravorum, eis decimam novalium et terrarum quae pre vetustate neglectae erant et in quibus rubi concreverant, quas aliis pro sterilitate pretermissis incolebant, eis substraxerant et eandem decimam in horreum nostrum inferebant. Nos autem his auditis, non sine ammiratione simul et indignatione aliquantum conticuimus, tum quia sine nostra conscientia id temere factum fuerat, tum quia eleemosinas predecessorum nostrorum potius augere quam minuere intendebamus. Habito igitur cum liberis et fidelibus nostris consilio, villicum nostrum et decimatores qui hanc vim intulerant advocavimus, quibus graviter de tanta infidelitate oppressis, tandem cum favore et benevolentia eorundem et omnium qui aderant, decimam quam injuste Stabulenses amiserant de caetero eis juste possidendam reddidimus et contradidimus cum ea integritate, ut eam tam in silvis quam in novis terris, tam in his quae nunc incoluntur quam in his quae postea colendae sunt, absque aliqua contradictione pacifice in evum possideant, illis exceptis, qui ab antiquo jure beneficii suas decimas possidebant. Et ne super hoc aliquis scrupulus seu quaelibet questio de caetero suboriri posset, nomina eorum qui hoc beneficium habebant huic scripto inseri jussimus. Hildricus de Scahj et Bonefacius de Hukelebach beneficium decimae suae habent in eadem villa Hukelebach; Godescalcus de Menebach beneficium decimae sue habet in eadem villa Hukelebach; Heinricus et sui participes in Fokoldi valle, Hildricus et Hubertus in terra de Vivario, Arnoldus apud Ruuam beneficium decimae sue habet, quae ei a Heinrico avunculo suo per successionem provenit. Si qui autem interim concessione villicorum nostrorum decimas suas retinuerunt, ne de caetero eas retineant precipimus et statuimus. Ut autem hujus scripti nostri attestatio per succedentia tempora rata et inconvulsa permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione insigniri fecimus, testesque qui affuerunt subter annotari jussimus, quorum nomina haec sunt: Oldricus de Stockheim advocatus de Lemburg et Arnoldus filius ejus, Bonefacius villicus noster de Vivario et Hubertus filius ejus, Robertus de Brechenges, Desiderius de Mormanil, Theodericus de Vrisheim, Wazelinus de Silva, Reynerus de Falisia, Cuono et Heinricus fratres de Fait, Winandus filius Arnoldi Schiplarz et alii multi. Acta sunt haec anno Domini M° C° LXX° II°, indictione V, regnante Friderico Romanorum imperatore augusto, Rodulfo in Leodio presule, ERLEBALDO Stabulaus presidente abbate. Data per manum LAMBERTI capellani nostri investiti ecclesiae de Bailus, in Christo feliciter. AMEN.