Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 262

Acte notifiant qu’à la demande de l'abbé Erlebald, la confraternité est renouvelée entre l'abbaye de Stavelot et celle de Saint-Michelen-Thiérache.
Datierung: 1169

Anno Domini LX° VIIII° renovata est societas inter ecclesiam Stabulensem et ecclesiam beati Michaelis de Teratia, assensu fratrum, sub domino Erlebaldo Stabulensi abbate, petitione domni Willelmi abbatis, in capitulo Stabulensi; que, licet quondam statuta fuerit, cum personarum decessione cum temporum varietate pene oblivioni tradita fuerat, talis videlicet ut utriusque ecclesie abbates ab hac vita decedentes in utrisque ecclesiis trecenarium habeant, fratres vero in commune septenarium. Statutum est etiam ut singulis annis proxima die post octavas apostolorum pro utriusque loci defunctis in utraque ecclesia, tam in vigiliis quam in missa pulsantibus signis, memoria defunctorum utriusque loci solempniter agatur. Cum hac autem speciali societate concessa sunt eidem abbati Willelmo ab ecclesia Stabulensi, cooperante domno Erlebaldo abbate, capitagia hominum ad altare beati Remacli pertinentium, eorum videlicet qui inter castrum de Guisiam et Rumegniacum habitant, hoc videlicet conditionis pacto, ut jam dicti homines familie beati Remacli eidem abbati vel ecclesie sancti Michaelis censum capitis sui annualim solvant, pro quorum respectu ecclesia sancti Michaelis vel per se vel per certum nuntium ad altare beati Remacli singulis annis in festo beati Johannis Baptiste duos solidos Catalaunensis monete persolvat.