L’abbé Wibald prie le cardinal Grégoire de Saint-Ange de le recommander au nouveau pape, Anastase, et aux cardinaux, et d’accorder son appui au monastère de Stavelot qu’il a daigné visiter.
Datierung: [1153, décembre?]
Karrissimo patri et domino suo Gregorio venerabili sancte Romanae aecclesiae cardinali diacono frater Wibaldus Die gratia id quod est in aecclesiae catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Si vos cum salute et prosperitate vestra in Urbem et in vestra recepistis, nichil est quod in gaudio desiderii nostri possit accedere cumulatius. Licet enim illam animi vestri constantem industriam, licet mentis vestrae vivicitatem quae ad declinanda pericula perpicax est et subtilis, non parva cognitione percepimus, tamen quoniam humanae sortis fragilis extat conditio, semper in gravi sollicitudine fuimus, ne aliquid vestrae excellentiae minus gratum accidisset. Proinde magnitudinem vestram attenta prece exoramus, ut nos et nostra domno papae, qui nos a longis retro temporibus et novit et diligere dignatus est, nec non domnis cardinalibus commendare non recusetis et petitiones nostras desideratum effectum consequi adjuvetis, quoniam, si velle vobis adjacet, perficere invenietis. Sic enim necessitates nostras sumus partiti : ut, quoniam vos Stabulense monasterium visitare non estis dedignatus, vos ejusdem aecclesiae causas provehendas assumatis, et de benignitatis vestrae defensione filios vestros qui in eodem monasterio Deo militant letificetis, quod tanto fortius ad effectum perducere poteritis, quanto verius ejusdem loci miserias oculata fide perspexistis; vester autem collega, dominus videlicet noster Bernardus cardinalis qui in Corbeiensi monasterio habitare aliquantisper voluit, negotia ejusdem cenobii promovenda recipere non recuset, hac tamen interposita ratione, ut, sicut unum in legatione vestra peragenda indissolubiliter fuistis, ita unum in oportunitate nostra adjuvanda maneatis.