Le pape Eugène III mande à Henri, évêque de Liége, d’ordonner aux comtes de Looz et Montaigu de réparer les dommages qu’ils ont causés au monastère de Stavelot.
Datierung: [1152] 01 09
Ausstellungsort: Signi
Domnus papa Eugenius Heinrico Leodiensi episcopo.
Ad eorum subventum, qui de nostra specialiter protectione confidunt, promptius debemus assurgere et ipsos infestantes digna animadversione punire. Venientis ad apostolicae sedis clementiam dilecti filii nostri Wibaldi, Stabulensis abbatis, adversus Ludovicum comitem de Lon et Godefridum de Monte Acuto gravem querelam accepimus, quod in bonis Stabulensis aecclesiae diabolico instinctu incendia, caedes et rapinas commiserint, et ammoniti de tanta nequicia satisfacere minime velint. Quia igitur tantae inquitatis excessum impunitum relinquere nec possumus nec debemus, per presentia scripta tibi mandamus, quatinus prefatum Ludovicum comitem de Lon et ejus complices districte commoneas, ut quae Stabulensis monasterii fratribus per violentiam abstulerunt, restituant, et de illatis injuriis eisdem fratribus condignam satisfactionem exhibeant. Quod si forte tuis monitis obaedire noluerint, infra spacium duorum mensium, postquam presentia scripta susceperis, prefatus comes et ejus fautores anathematis gladio feriantur. Comitem vero de Monte Acuto, qui bona ipsius monasterii presumpsit invadere, districte commeneas, ut de predictis dampnis fratribus ejusdem caenobii dignam satisfactionem exhibeat. Data Signiae V idus januarii.