Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 221

Labbé Wibald, invité par le roi Conrad III à se trouver le 8 septembre à Nuremberg, lui expose incidemment les raisons qui l’ont obligé ù se rendre à Stavelot.
Datierung: [1150, août 9 – septembre 8]

Inclito triumphatori domino suo Conrado Dei gratia glorioso Romanorum imperatori augusto frater Wibaldus eadem gratia id quod est in aecclesia catholica, salutem in eo qui dat salutem regibus.

Venit ad nos Corbeiam capellamus vester Heripertus cum vestrae dignationis litteris quae hoc continebant, quatinus in Nativitatae sanctae Mariae Nureberch ad vestrae celsitudinis presentiam veniremus ita expediti et parati, ut cum cancellario vestro legationem vestram ad domnum papam et ad Urbem perferremus. Et licet nos multas injurias et gravia damna non solum toto preterito anno set etiam ad presens in contumeliam regni et nostram sustineremus, tamen jussionibus vestris tam ex debito quam ex devotione obtemperare studuimus. Et in vigilia beati Laurentii de Corbeiensi monasterio egressi, magnis itineribus versus Stabulensem aecclesiam tetendimus, quae multis rapinis, incendiis et aliis vexationibus conquassata et attrita erat propter dissensionem, quae fuit inter Leodiensem episcopum et advocatum ecclesiae nostrae et comitem de Monte Acuto. Venientes itaque Coloniam _ _ _ .