Les religieux de Stavelot prient le roi Conrad III d’obliger Gozuin et Everard de Hengebach à restituer les six chariots de vin, avec l’attelage, qu’ils leur avaient enlevés injustement.
Datierung: [1150, avril – mai ?]
Glorioso atque invictissimo domino suo Romanorum imperatori augusto Conrado humilis Stabulensis aecclesiae congregatio, quicquid regiae majestati tantillus debet ac potest conventus.
Si excellentiae vestrae, serenissime domine, aliquo modo gratiarum actiones reddere nostra posset exiguitas, id tanto exequi curaremus attentius, quanto in colligendo patre nostro aecelesiae vestrae, in qua positi sumus, misereri dignamini propensius. Inde est, quod continuis missarum celebrationibus ac vigiliis, assiduis precibus et elemosinis Deum pro statu regni vestri, pro incolumitate vestra vestrorumque exoramus devotius, postulantes ut is in cujus manu sunt omnium potestates et jura regnorum, eos qui in sua feritate confidunt, per vos potenter comprimat, quo liberius paci et utilitati aecclesiarum Dei vestra clementia postmodo providere valeat. De caetero, mitissime domine, quoniam specialius quodam modo eas protegere aecclesias vestra debet majestas, quae ab inclitis predecessoribus vestris imperatoribus sive regibus honestiori cultu et ampliori magnificentia sublimatae existunt, speciali quadam confidentia ad vos accedere audemus; ubi, clementiae vestrae genibus provoluti, humiliter conquerimur de Gozuino de Hengebach et fratre ejus Everardo, qui contra omnem justiciam in die pacis, in festo scilicet apostolorum Symonis et Judae, sex carratas vini cum animalibus violenter nobis abstulerunt, et pauperes nostros, qui plaustra sequebantur, captos gravissimis penis afflixerunt. Super quo cum vestram expetere parati essemus justiciam, tandem causa domni cancellarii, qui dampno nostro pie condescendebat, homines nostros pene nudos et aliquam partem accepti vini atque animalium nobis reddiderunt, promittentes se in brevi tempore coram domno cancellario omnia reddituros. Hac itaque sponsione accepta, hucusque frustratoria spe seducti expectavimus, nunc demum post longam moram et graves expensas certi, quod nichil ab eis recipiemus, nisi ad hoc eos per efficacem nuncium vestra regia compellat auctoritas. Quod ut respectu Dei facere dignemini, suppliciter aecclesiae vestrae deposcit universitas.