Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 216

Wibald, abbé de Stavelot, signale aux religieux de Malmedy la conduite d’un moine nommé Liébert, et leur interdit toute relation avec lui.
Datierung: [1149, avril – mai ?]

Frater Wibaldus Dei gratia Stabulensis aecclesiae servus dilectis in Christo fratribus et filiis Malmundariensibus monachis benedictionem et vitam usque in seculum.

Venientem ad nos fratrem quondam nostrum Liebertum benigne, prout licuit, recepimus. Quem cum coram fratribus de his quibus nos et ecclesiam sepius offenderat, paterne satis pro tempore et re increpavissemus, injunximus ei pro pena, si tamen pena dici possit, ut nobiscum apud Stabulaus more fraterno maneret, donec, inspecta ejus humilitate, quid agendum esset, Deo auctore videremus. Non solum non acquievit, set in furiam et in eam qua arrepticii feruntur vesaniam conversus, cultellos et arma quibus se et nos interimeret querere, desperationis verba ore sacrilego promere, symbolo, id est Credo in Deum, derogare et, quod numquam amplius Deum invocaret, seviens et se ipsum dilanians, dicere incepit. Hujus igitur desperati hominis et ante altare beati Remacli propter aecclesiam violandam se occidere attemptantis incendiumque monasterio minitantis, insaniam non ferentes, fratres nostri nos, qui data sententia conventum exieramus, adierunt, nostrum super tam detestabili homine consilium non sine dolore et lacrimis flagitantes. Nos, capto cum prioribus nostris consilio, facto tabulae sonitu quippe jam missa major cantata erat, capitulum intravimus. Quesivimus ab eo, utrum post rebellionis ejus acceptam injuriam obediens nobis et sanctae regulae vellet esse. Cum persisteret dicendo se personam suam velle modis omnibus a nobis alienare, nos ei optionem proposuimus, ut aut juxta monachorum instituta nobis obediret, aut deposito religionis habitu a nobis et a monasterio suo nunquam reversurus recederet. Et hoc quidem fecimus secundum duritiam cordis ejus, metuentes ne forte in profundum desperationis et in sue necis appetitum mergeretur, malentes eum utcunque vivere quam vitam inpetenti animo finire. Ipse vero, nichil cunctatus set quasi gaudens, quippe quem nequam spiritus jam mente invaserat, abjecto monachili habitu, hylaris et ridens exivit, cum nos in maximo merore pro ipsius animae interitu dimitteret. Et nos quidem, de nostris peccatis iram Dei plurimum metuentes et nichil in hoc mundo temere judicantes, pio tamen et catholico sensu nos intelligere credimus, quod ob blasphemiam, quam in Deum semper habuit, et ob invidiam et maledicta atque probra, quibus sanctissimum confessorem Christi atque pontificem Remaclum insectatus est, et propter fraternum odium et semina scandali, quae inter duo loca, Stabulaus videlicet et Malmundarium, singulari caritatis glutino conjuncta, spargere non cessavit, in hanc mentis cecitatem et pertinaciae lagueum prolapsus est; sicut de Juda traditore legimus qui, post venditum Dominum, abiens laqueo se suspendit. De quo universitati vestrae mandamus et in virtute sancti Spiritus per verbum sacrae obedientiae precipimus, ut eum neque colloquio neque consilio neque auxilio intus sive foris foveatis, sed ipsum tamquam christianae communionis extorrem et totius obedientiae ac religionis eversorem devitare ac persequi cum omni veritate et instantia studeatis.