Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 205

L’abbé Wibald, apprenant que le différend élevé à propos de l’héritage de Widric, son vassal, à Neundorf, entre Everard, gendre de Widric, et Conon, son neveu, est soumis à la Cour de Henri VI, roi des Romains, écrit à ce prince pour lui exposer te sujet de la contestation et pour lui demander d'être informé par lettre de la décision de la Cour.
Datierung: [1148, avant le 14 août]

Glorioso domino suo Heinrico inclito Romanorum regi, magni ac victoris Cuonradi Romanorum imperatoris augusti filio, frater Wibaldus Dei gratia id quod est in catholica aecclesia, salutem in eo qui dat salutem regibus. Ab exitu nostro a synodo Remensi remorati sumus in Stabulensi monasterio propter multas et varias dissensiones et pressuras, quae sunt in terra, ac Domino cooperante nostrosque conatus confirmante, in omnibus fere locis circumjacentibus quantulamcumque pacem composuimus, versus Corbeiam in proximo transire cupientes. Nunc majestatem vestram obnixe rogamus, ut de causa pro qua ad vestram clementiam direximus, nos exaudire dignemini. In beneficiis Stabulensis monasterii hereditant feminae, ubi masculi non supersunt. Quidam Widricus noster ministerialis, cum haberet unicam filiam, defunctus est; cujus possessiones filius sororis ipsius Cuono occupavit. Postea quidam Everardus filiam prefatam predicti Widrici duxit uxorem, et secundum morem terrae omne beneficium quod puellae a patre competebat a nobis accepit. Verum prenominatus Cuono eundem Everardum de possessione expulit. Pro qua re a nobis legitime vocatus et super hoc in causam ductus, cum ab eodem Everardo impeteretur, quod eum beneficio per violentiam spoliasset et de villa quae dicitur Nouauilla per vim expulisset, respondit Cuono pretaxatam villam suum aliodium esse et ad sese jure proprietario pertinere, et quod avunculus suus, pater puellae quae nupserat, ipsam Nouamuillam non in beneficio, sed in proprio allodio tenuerat, sibique dimidiam partem pro dote matris suae in hereditatem dederat. E contra Everardus asserebat sepedictam Nouamuillam ab avo uxoris suae Stabulensi ecclesiae in jus proprietatis pro censu quatuor denariorum fuisse contraditam, et tam ab ipso quam a caeteris successoribus ejus in beneficio de manu abbatis esse susceptam ; quod et nos verum fatebamur, et per legalia instrumenta secundum indubitati juris rationem hoc probare parati eramus. Uterque, Cuono videlicet et Everardus, super allegatione proposita idoneam probationem offerebat et judicialem sententiam super hoc proferri postulabat. Interrogati cum adjuratione debita ministeriales nostri adjudicaverunt Everardo probationem incumbere, qui titulum legalis beneficii suo litigatori opposuerat, miscentes nimirum equitatem cum jure et veritatem cum judicio. Primus in dicenda judicii sententia fuit Franco, lator prepresentium, caeteris in id ipsum consentientibus et concorditer id ipsum profitentibus. E contrario respondit Cuono Franconem fuisse mentitum et ipsum quam alios falsum dixisse judicium. Erant autem numero XXI. Super hoc ad vestrae majestatis presentiam appellavit. Nos, audito caesaris nomine et appellantis voce, nullam nobis reputantes factam injuriam, procedere in actione cessavimus, bene de culmine regiae majestatis confidentes : quod si uterque ad vestram curiam venerit, juxta legalium institutionem normam vel absolutionem vel condempnationem debitam accipiet. Sin autem appellator venire neglexerit, non eum vestra censura inpunitum relinquet, nec de frustratoria provocatione lucrabitur dilationem penae; ut omnes subditi vestri timeant vos, videntes sapientiam Dei esse in vobis ad faciendum judicium. Quicquid vero super hoc vestra curia judicaverit, nobis et domno Heinrico Leodiensi episcopo et Heinrico comiti Namucensi et Heinrico comiti de Rupe, advocato Stabulensi, per litteras vestras significare dignemini.