L’abbé Wibald expose aux religieux de Corbie qu’il a dû prolonger son séjour à Stavelot pour mettre fin aux luttes qui dévastaient la Lotharingie et les biens de l’abbaye.
Datierung: [1148, avant le 14 août]
Wibaldus Dei gratia Corbeiensis abbas dilectis in Christo filiis et fratribus suis E. venerabili priori et caeteris Corbeiensis ecclesiae filiis, benedictionem et vitam usque in seculum. Racio consilii et instituti nostri poscebat, ut apud Stabulaus moram longiorem faceremus, non solum pro removendis importunitatibus, quae Stabulensem aecclesiam et totam terram Lotharingiae fatigabant, verum etiam quia ordo quidam et rerum necessitas paucissimis considerata postulare videbatur, ut usque ad caput hiemis abesse a vobis deberemus. Caeterum nos, qui etiam in re bene previsa et a nobis singulariter ordinata multorum communem sentenciam sequi consuevimus, tociens vocati a vobis, jam non venire non audemus, magis volentes vestro judicio, si ita opus est, errare, quam in nostrae deliberationis proposito, licet rectum et consequens videatur, permanere. Ut autem sciat vestra fraternitas, tempus nobis ociosum non preterisse, inter comitem Namucensem et comitem de Lon et comitem de Dasburch quorum discordia totam terram lacerabat, pacem Deo auctore usque in festo sancti Remigii fecimus, atque inter comitem de Rupe, qui noster advocatus est, et comitem de Monte acuto, qui multorum incitamentis maxima inter se bella movebant, finitivam et toti terre salutarem concordiam reformavimus. Adversarios nostros, qui bona aecclesiae nostrae diripuerant, divina potencia subegit, ut nobis nostra cum ingenti satisfactione restituant. Ad sedandam vero ipsam discordiam, quae est inter ipsos et ministeriales nostros, cum diu multumque laboraverimus, pauxillum temporis assumpsimus, in quo omnia Dei adjuvante clementia ad perfectum perducere valeamus. Et in vigilia Assumptionis sanctae Marie ad vos cum karitatis gaudio perveniemus.