Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 158

Les monastères de Stavelot et de Solignac fondent entre eux une association de fraternité.
Datierung: 1134
Ausstellungsort: Solignac

Anno dominicae incarnationis millesimo centesimo trigesimo quarto, indictione decima tertia, venit Solemniacum domnus Guibaldus, abbas cenobii sancti Remacli in Arduenna siti in loco qui ab incolis Stabulaus dicitur, cum duobus fratribus ecclesiae suae, ductus amore et desiderio patris et patroni sui, videlicet Remacli qui utriusque coenobii primus rector fuit et fundatoris adjutor. Igitur in communi capitulo post sermonem quem de caritate ad fratres devotissime habuit, ab utroque abbate, domno videlicet Mauricio Solemniacensi et domno Guibaldo Stabulensi, renovata et confirmata est societas atque fraternitas inter Solemniacense et Stabulense coenobium et communi fratrum consensu ad memoriam posterorum scripto mandata.