Wibald, abbé de Stavelot, confirme quelques cessions et échanges de biens dépendants du domaine du monastère à Andernach.
Datierung: 1132
Ausstellungsort: Andernach
In nomine sancte et individue Trinitatis. Wibaldus Dei gratia Stabulensis abbas successoribus suis. Quoniam oportet nos, sicut promisimus, dispersa congregare et congregata conservare, nos in rebus ecclesie nostre nimium neglectis et dilapsis proposuimus Dei miseratione studium restaurandi cum omni sollicitudine impendere. Quapropter notum esse volumus tam posteris quam presentibus, quod in curte nostra Andernaci possessiones nostre per infideles ministros multum minorate fuerunt, partim ab ipsis obpignorate, partim pro vilioribus commutate. Nos igitur cum fidelibus ecclesie illuc venientes, recensitis possessionibus et hominum censu connumerato, invenimus quamplurima contra utilitatem ecclesie nostre preter concensum nostrum et predecessorum nostrorum confirmationem esse alienata. Que omnia injuste ordinata nos rationabiliter irrita esse decrevimus, promulgato tam homnium nostrorum quam scabinorum ejusdem curtis juxta canonicam formam juditio, ut nulla commutatio vel alienatio rerum ecclesiasticarum rata esset, nisi quam consensus fratrum et legitima abbatis donatio cum advocati astipulatione dato testamento confirmaret. Ita quibusdam receptis, habito cum fidelibus nostris consilio, commutationem de curte quam vulgo mansionem vel sensum dicunt, que ad indominicaturam nostram pertinebat, que facta est cum quodam Adelberto eque pro sua curte et vinea que IIII amas vini solvere potest, concessimus et confirmavimus, ita ut retenta prorsus nobis vinea, curtem que in concambium accepta erat, quidam ex familia Nichoiz nomine, quam in ea edificaverat, quiete possideret, et per singulos annos XX den. census pro ea solveret. Quedam etiam curtis nostra que est in Lodenesdorp commutata erat cum quodam Heinrico pro curte sua que est in Andernacho et pro vinea que ferre potest III amas vini, et retenta vinea concessimus eidem Nichoiz ipsam curtem pro XX den. census, quos itidem prius solvebat nostra curtis. Actum est hoc in curte et domo nostra Andernaci, anno ab incarnatione Domini M°C°XXX°II°, indictione Xa, regnante domno Lothario III Romanorum rege, domno Alberone Treverensi archiepiscopo. Hujus rei testes sunt : Hillinus prepositus, Ebronius prepositus, Albricus, Warnerus monachi; ex laicis : Widericus Albus, Hillinus de Alrimunt, Arnulfus de Osnes, Godefridus de Cittene; de scabinis : Folbertus, Siboldus, Borchardus, Bezelinus; et alii multi.