Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 149

Rainaud, archevêque de Reims, concède aux moines de Saint-Remacle demeurant à Germigny un oratoire dans l'église paroissiale de cette localité.
Datierung: 1130
Ausstellungsort: Reims

IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. Ego Raginaldus Remensis aecclesiae minister humilis, notum fieri volo tam presentibus quam futuris monachos sancti Remacli in parrochia nostra villa Germiniaco commorantes presentiam nostram adiisse, et ut eis oratorium concederem a nobis humiliter expetiisse. Quorum justis peticionibus nos annuendum fore existimantes, concedente domno Hugone archidiacono, qui supradictae villae altare possidebat, eis concessimus, quod in superiori parte parrechialis aecclesiae ad Deo serviendum sibi oratorium adaptarent, salvo jure domni Hugonis suorum etiam successorum in omnibus his quae ad jus parrechiale pertinere noscuntur. Addimus etiam jam dictos monachos ad usus claustralium domorum partem cymiterii sub censu septem nummorum remensis monetae a domno Hugone accepisse. Ut autem hujus nostrae concessionis scedula rata et inconvulsa in posterum permaneat, probabilium personarum annotatione et imaginis nostrae impressione corroborari fecimus.

Signum Odonis abbatis sancti Remigii. S. Guillelmi abbatis sancti Theoderici. S. Joiranni abbatis sancti Nichasii. S. Richardi abbatis Mosomensis. S. Duranni abbatis de Maurimonte. S. Gisleberti abbatis sancti Dyonisii. S. Albrici archidiaconi. S. Hugonis archidiaconi. S. Leonis decani. S. Gervasii cantoris.

Actum Remis anno incarnati Verbi millesimo . XXX°., indictione VIII, regnante Ludouico Francorum rege anno XXI°, archiepiscopatus autem domni Rainaldi anno VI.

Drogo cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.