Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 142

Les hommes de Genneret déclarent, avec la ratification de Warner, abbé élu de Stavelot-Malmedy, et de toute la communauté, qu’ils ne doivent payer aucune redevance dite precaria ni tenir plaid « centain » au village d’Ocquier.
Datierung: 1123
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum volumus esse omnibus tam presentibus quam futuris, quod nos homines de Generez talem antiquitus habuimus, ut nullam precariam apud Okyeres solveremus nec ullum centinum placitum ibidem teneremus; sed quia peccato quorumdam et violentia de hac lege infracti fuimus, presente tota congregatione fratrum in Stabulaus et domno Warnero in abbatem electo, sacramento et legalibus testibus confirmavimus quod neque centinum placitum neque precariam apud Okieres debemus, sed si apparens culpa in nostro banno evenerit que culpa ad centinum placitum pertineat, advocabimus comitem de manu abbatis quicumque sit et in eadem villa Generez judicio scabinorum nostrorum de illa culpa usque ad finem tractabimus; si autem de furto fuerit et judicaverint nostri scabini ut culpabilis suspendatur in communibus furtis, apud Limeres tam nos quam illi de Okieres furem communiter suspendemus. Ne autem deinceps talis lex nobis auferatur et infringatur, hanc confirmationis cartam tam a domno Warnero in abbatem electo quam et tota congregatione accepimus et eam sigillo beati Remacli confirmari fecimus. Actum et ratum est in Stabulaus, anno ab incarnatione Domni M°C°XX°III, indictione prima, regnante Heinrico V, domno Adelberone episcopo in Leodio, coram domno Warnero in abbatem electo et coram advocato Heinrico. Hujus rei testes sunt, liberi homines : Godescalcus de Maues, Cuono, Heinricus, Steppo; de hominibus ecclesie : Adelardus judex qui de eadem villa est comes immediate, Nicholaus in alia parte, Reinnerus de Longia, Widericus de Villa; de Generez : Widericus villicus, Adelardus filius ejus, septem scabini : Alo, Berengarius, Goderannus, Adelardus, Aboldus, Stephanus, Ansbertus; Isorius, Theobaldus, Warnerus, Theobaldus.