L'abbé Fulmar fait connaître les dispositions qu‘il a prises au sujet des moulins de Chanly et d’Ocquier, ainsi que des brasseries de Feroi et de Feqnoul.
Datierung: 1105
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego frater Fulmarus licet indignus ecclesie beati Remacli qui est in Stabulaus et ecclesie beati Maximini in Treueri urbe abbas. Euge boni servi et renumerationem considerans, Stephano de Albafontana homine nostro sine heredibus defuncto, benefitium quod a nobis habebat, id est molendina II, I ad Kanlui super fluvium Letia pro XX sol., aliud sub Okerias in loco qui Vizula dicitur pro sol. etiam XX, Thiebaldo de Haia subadvocato nostro qui ea sibi in benefitium dari postulabat pretermisso, fratribus meis Stabulensibus legitime possidendum tradidi, ut me viam universe carnis ingresso singulis annis in anniversario meo in vigiliis et orationibus, missis et psalmis, solempnem mei memoriam faciant. Dederunt autem illud fratres quod erat ad Kanlui Vuimero presbytero quia contiguum erat domui sue pro respectu X sol. leod., et illud quod erat sub Okerias mansionariis ejusdem ville pro respectu etiam X sol. leod. Nec hoc pretermittere volumus quod ad molendinum de Kanlui restruendum ministeriales nostri de Wellin quoquo anno III sol. ex nostris reditibus prebent. Redemi preterea a Roberto castellano nostro de Longia pro tribus marcis II cambas, unam ad Feroin et alteram ad Fielignel cum terra sibi attinente, quas simili modo fratribus meis supradictis contradidi, et ipsi eas Hillino villico de Keuurun hereditario jure possidendas reddiderunt, ea videlicet ratione ut sit pro eis annuatim X sol. leod. solvat. Quorum idem duorum molendinorum et duarum cambarum investitura, jus et dominatio penes fratres erit, ut ipsi possessuros Stabulaus coram se investiant. Si autem debitum censum solvere neglexerint, in sua potestate habeant aut ea sibi retinere aut aliis qui melius justa persolvant committere. Quod autem dimidiata sunt omnia et viceni in denos sol. reducti ista fuit ratio, scilicet ut in posterum cambarum aut molendinorum possessionibus occasio defectus aut impossibilitatis auferretur. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M° C° V, ordinationis nostre anno, Heinrico III° Romanorum augusto imperatore, Otberto Leodiensi presule, Alberto comite Namucensi Stabulensis ecclesie majori advocato, Thietbaldo de Haia subadvocato. Hujus traditionis testes sunt: Albertus comes Namurcensis major advocatus ecclesie Stabulensis et Adelardus de Liesen subadvocatus et multi nobiles mullique filii ecclesie. De fratribus vero: Goderannus decanus, Hubertus subdecanus, Poppo prepositus, Erleboldus cellerarius, Arnulfus cantor, Helboldus succentor, Anselmus custos, Hugo subcustos, et celeri fratres tam Stabulenses quam Malmundarienses. In Christi nomine feliciter. Amen.