Le roi Henri III, à la demande de l’abbé Poppon, confirme la cession de Winningen, faite antérieurement par ledit abbé de Stavelot-Malmedy à Luitpald, prévôt de Bamberg, en échange du village de Losange, de deux manses à Andernach et de la none de Boppard.
Datierung: [1046?]
Ausstellungsort: Trajectum
In nomine sancte et individue Trinitatis, Heinricus divina favente clementia imperator. Sublimitas imperialis prudentie Deo servientium paci ac quieti omnimodis debet prospicere, ut si quando aut necessitas exigit aut utilitas exposcit de villis aut rebus ecclesiarum prestariam aut concambium facere, quibus auctoribus id agatur oportet litteris annotare, ut postquam ejus rei auctores vel astipulatores contigerit obisse, si quis succedentium id velit infringere vel demutare, ipsa litteralis commendationis auctoritas in medium prolata, et precipue si sublimitate imperiali et confirmata, habeatur pro teste ad infirmanda molimina partis adverse. Quapropter notum sit Christi fidelibus et nostris tam presentibus quam futuris, quale concambium factum sit de bono sancti Remacli apud Wendengias, quod olim pertinens ad abbatiam sancti Maximini, pro Astenebruno inter alias commutationes datum fuerat cenobio Stabulensi et sanccitum et corroboratum imperiali auctoritate patris mei dive memorie Cuonradi Cesaris. Villa quedam Lukesengias vocata erat de episcopatu Bauenbergensi, pertinens ad prebendam sancti Georgii; que quoniam longe distabat a prefata urbe, visum est ejus loci preposito nomine Luitpaldo cum consensu domni sui Sugeri episcopi alias eam con cambire, petiitque a venerabili Poppone abbate monasterii Stabelai, ut hanc villam, quoniam abbatie sue vicina erat, acciperet sibi, et bonum de Wendegiis loco suo propinquius pro denominata villa traderet sibi, et ut equum ex utraque parte concambium fieret, duos adhuc mansus apud Andernacum et nonam de Buobardio adiceret. Pro hoc igitur apud Trajectum in curia nostra a supradicto venerabili abbate interpellati, habendum, possidendum ulterius ecclesie sancti Remacli firmando corroboravimus, bannique nostri impositione ne deinceps quisquam aut tollere aut usurpare sibi audeat vel injusticiam aut violentiam facere publice vigoravimus. Atque ut hujus nostre confirmationis et concessionis de hoc concambio plenior immo certior habeatur auctoritas, manu propria hoc descriptionis preceptum subter annotavimus et confirmavimus.
Signum domni Heinrici secundi imperatoris invictissimi.